- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
164

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

quibus utuntur. Hos rangiferos & pisces exsiccatos, fore vera ipsorum
rributa quotannis ferenda ipsis in accepto, non alias species minutas de
pellibus & similibus rebus, quas nemini fas esse debeat in posterum ab eis
exigendi
. Sed nec ista ratio servata diu est, fortassis quod asperior
videretur, quam ut sine damno Lapponum, quorum greges nimium
exhauriebat, posset exerceri. Ergo quadriennio post, nimirum
Anno MDCVI. constitutum, att aff hvvar gill Lapp, som ær
kommen till sin siuton aohr, skall uppbæras anten tvvao oxereenar, eller
tree vvaiior, eller och otte pund torr fisk, och dher brede vvid, hvvar
tiionde reenkalf af yng slet, och hvvar tiionde tynne fisk af fiskeriit
, h.e., ut
de quolibet justo Lappone, qui ad annum ætatis venit decimum septimum,
accipiantur aut rangiferi duo sexus masculini, aut tres, sexus
fœminini, aut pondo majora octo piscium exsiccatorum. Item decimus
quisq; hinnulus de rangiferis domesticis, & decima quæque tonna piscium
depiscatione. Non autem Lappones solummodo, sed & Birkarli
eo constitutum anno, ut titulo vectigalis tribuerent Coronæ hvvart
tiionde skin, och hvvart tiionde lispund fisk
. Hoc est: Decimam
quamque pellem & decimum quodque pondo piscium
, quotquot ex ipsis
ad conventus nundinasque Lapponum essent accessuri, negotiationesque
ibi suas exercituri. Quod si qui ex his rangiferos haberent,
decimum quemque eorum dare sunt compulsi. Imperatum enim
Præfecto, exigendi aff the Birkarlar, som reenar hafvva, hvvar
tiionde rheen.
Hoc est: Ex Birkarlis, qui rangiferos habent, decimum
quemque
. Et hæc quidem constitutio servata longius, repetitq́;
de novo ab eodem Rege Carolo Anno MDCX. Hodie tributa
eorum consistunt tribus in rebus, nummis, rangiferis, & pellibus
formatis in usus certos, vel non formatis. Hæc tributa pendent pro
ratione territoriorum, quæ ab ipsis insidentur. Quorum quæ sunt
optima & spatiosissima, dicuntur een heel skatt singula, id est,
integri tributi, sive justi, quæ vero deteriora, een half skatt, id est,
tributi dimidii, atque sic deinceps. Qui ergo possidet territorium
integri tributi, eum annis singulis oportet dare nummos imperiales
duos. Samuel Rheen: Lapparnas skatt ær foerst tvvao Richsdaler
in specie, hvvilken the kalla skattadaler, den maoste hvvar

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0188.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free