- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
166

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

antingen tvvao par skoor, eller een hvviit ræf, eller ett halfe pund giæddor.
Hoc est: Lappones decimarum nomine dant coronæ vel duoparia caloerum,
vel pellem unam vulpis albi, vel pondo dimidium luciorum
. Atque
hæc tributa sunt, quæ quotannis pendentur Coronæ à Lapponibus,
quorum tamen pars ex indulgentia & constitutione singulari
Regum cedit in usus sustentationemque sacerdotum apud
Lapponas, ut loco alio est indicatum. Quia vero, quæ sic dantur à
Lapponibus, ingenti maris terrarumve spatio ducenda co, ubi
adhiberi debent ad usus Coronæ necessarios, iccirco constitutum,
ut quisque tributo ordinario addat par calceorum, quod appellant
Haxapalcka, id est, pretium transvectionis. Samuel Rheen:
Foeruthan detta gifvva Lapparna ett par Lappskoor i Haxepalcha, det ær
skipslego eller fracht, hvvar med frachten betalas foer Cronegodzet.

Hoc est: Præter ista Lappones dant par unum calceorum
Lapponicorum in Haxepalcka
, id est, conductionem navigii, aut pretium
tranvectionis, quo solvitur, quod pro transvectione specierum ad Coronam
pertinentium debetur
. Cæterum qui hæc tributa nomine publico
colligunt, Præfecti Lapponum, Suetice Lappefougdar appellantur,
instituti primum à Gustavo Primo post ejectos Birkarlos, sicut
alibi est dictum. Mentio hujus muneris eorum fit cum alibi, tum
in literis Regis Caroli Noni pro Olao Burman & Hindrico Bengtson
scriptis Anno MDCII. item aliis pro Laurentio Laurentii scriptis
Anno MDCX. ubi manifeste: Sedan hafvve vvii och gifvvit
honom i befalning, att han skall upbæra skatten aff Lapparna i
foerebemælte Lapmarcken, alldeles effter then ordning som vvii An. 1606.
dher pao hafvva goera laotet
. Hoc est: postea ei dedimus in mandatis,
ut exigat capiatque tributum à Lapponibus in prædictis Lapppmarkiis,
eo prosus modo, quem in statuto cadere Anno 1666. confecto
definivimus
. Cæterum hæc soli Regi Sueciæ tributa pendent. At
præter ea, pendent & Regi Daniæ, & Magno Duci Moschoviæ
nonnulli. Causa, non quod tribus simul sint subjecti regibus, sed
quod fruantur commodis quibusdam ex territoriis, spectantibus ad
reges istos annis singulis. Adscribam quæ de hac re habet Dn.
Johannes Tornæus, sed Latinis solum verbis: Ex dictis Sueciæ

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0190.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free