- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
169

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

inhærentes, mutuo consensu, nullo communicato sermone, quia gens multiplex
est, fideliter agunt, non propter ingenii inopiam & barbaros mores, sed
quod linguam habeant peculiarem, cæteris vicinis parumper ignotam.

Eadem confirmat quoque Damianus à Goës: Permutatione tantum,
inquit, annonam & pecuniam, nullo sermone adhibito, sed solis
nutibus agentes, acquirunt. Id solum accidit ob linguæ barbariem
& asperitatem
. Sed de lingua Lapponum peculiari capite agemus.
De commerciis apparet, quod ab ipsis olim sint exercita cum
vicinis, sed sine colloquiis, solo nutu. Sed nec emptio ea fuit &
venditio, verum sola permutatio. Permutatione tantum acquirunt,
ait Damianus. Et Olaus, commercia rerum absque pecunia permutationi
inhærentes agunt
. Ut sit cogitandum, annon permutatione
nec pecunia
scripserit Zieglerus, non vero & pecunia, sicut legitur
in mea editione. Permutationem sane solam debuerunt adhibere
temporibus antiquissimis, cum non apud ipsos modo, sed
vicinos etiam nummorum propriorum usus esset nullus. Quod ex
Suecia intelligitur, in qua argentum signatum olim vel nullum, vel ex
vicinis regionibus Anglia & Scotia præcipue, illatum, credo, quod
cudendæ monetæ artificium ignoraretur. Quo minus mirum
videri potest, si apud Lapponas nummi essent nulli. Sed nec
sequentibus temporibus, & postquam sub imperium Birckarlorum
concesserunt, usus aliquis nummorum esse apud ipsos potuit, cum
illi soli sibi vindicarent commercia cum Lapponibus, nec emerent
pecuniis, sed oblatis rebus aliis, quarum usus esset apud Lapponas.
Denique ignorant Lappones ad diem hodiernum nummos, præter
Imperiales integros aut dimidios. Johannes Tornæus: Monetam
Lappo aliam non novit aut capit, quam Imperialem, aut quæpondere &
specie dimidio est minor. Sit alius nummus cupreus, argenteus, vel
aureus, nihili tamen pendit
. Non potest ergo diuturna nummorum
notitia esse aliqua apud ipsos, cum Imperiales sint inventi recentioris,
neque usurpati ante inventionem fodinæ in valle Joachimica.
Lappones non alios novisse nummos, etiam testatur Samuel Rheen.
Lapparna achta inga andra penningar, æn som Richsdaler, den the
ræchna foer tvva lodh, sao att hoos dhem ær liika een Richsdaler, eller

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0193.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free