- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
183

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

diem in plerisque servaverunt incorruptam. Alia Norvagorum
fuit ratio, qui una cum imperio linguam quoque veterem perdidere.
Pari modo factum cum Finnonibus videtur, qui postquam
sub alienam concesserunt potestatem, & commercia cum vicinis
crebriora cœperunt exercere, multũ amiserunt ex lingua sua veteri.
Quam contra magis integram servasse Lappones est verisimile,
quippe qui vitam agerent solitariam, atque adeo nec mirum, si
in ea occurrant vocabula, quæ collata cum hodierna Finnonum
lingua, nihil videantur simile habere. Quanquam possit fieri,
ut qui omnes linguæ Finnonicæ perspectas habeat dialectos, etiam
in ipsis inveniat, quæ doceant, hæc licet usu vulgari discrepantia,
in fonte convenire. Quod fit & in linguis aliis, ut in Germanica,
in qua proinde non satis circumspecte vir Doctissimus Olaus
Wormius in litteratura Runicæ, ut vocat, cap. 27. tantam
differentiam notavit. Nam & hodie illud effter non tantum nach, est
usitatum, quod ex affterred, afterdarm, & similibus apparet. Sic
non tantum Gesicht, sed & Antlitz, Germani usurpant, nec
tantum Verstand, sed & Vernunfft, nec tantum essen, anfangen,
Schuss, Alter, Gefængnus, auffthun, Bett, Dopff,
& similia, sed
&as, beginnen, keimen, uralt, haffte, entdecken, Lægerstad, locken,
quæ omnia cum Germanicis vetustioribus proxime conveniunt.

Opinione itaque mea istæc discrepantia vocabulorum
nonnullorum, sufficiens non potest esse, ad demonstrandam
linguam aliquam peculiarẽ, qua sint usi Lappones antiquioribus
temporibus, cum sint longe plura, quæ cum Finnonicis conveniant.
Imo contra hoc ostendet potius, non codem omnes Lapponas
è Finnonia profectos esse tempore, sed aliquos vetustioribus, qui
proinde obsoleta illa induxerint vocabula, aliquos recentioribus,
qui usurparint nova.

Atque ista quidem mea est de lingua Lapponum sententia,
de qua nunc amplius & hoc notandum, quod ne ipsa quidem sibi
similis sit ubique, sed & suas habeat differentias Dialectosque. Quæ

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0207.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free