- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
188

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

ad hunc mudum flecti & alia verba solent, ut:
Singularis,mun læm, sum, tun lack, es, sun lia, est.
Pluralis, mii læp, sumus, sii læ, estis, tack læ, sunt.


Sed hæc satis esse possunt ad intelligendam linguæ Lapponicæ
naturam indolemque, quantum spectat institutum nostrum, nec
enim Grammaticam, sed descriptionem dare constituimus.
Solent autem Lappones, in lingua sua uti genere sermonis aut
pronunciationis singulari, quod nullis litteris vel elementis sat signari
exprimive potest. Omnia enim verba plenis efferunt buccis, ut vocales
audiantur clarissime, cæteræ litteræ natent velut in liquore, syllabas
quoque ultimas nominum præsertim absorbent. Ipsi litteras
habent nullas, neque habuerunt, neque magis hac in parte valent,
quam majores ipsorum, Finnones. Nam Kalendaria, quibus
consueverunt uti, non sunt alia, quam prisca Suetica, litteris
notata runicis, nec nota ipsis ante, vel recepta, quam venissent in
consortium Suecorum, ac ab ipsis observare dies festos didicissent.
Observat quidem Johannes Buræus, relatum sibi à fide dignis, quod
reperti quondam fuerint, ac fortassis etiam nunc reperiantur in
Lapponia cippi lapidesque litteris inscriptæ runicis. Verum si
reperti sunt, id non ostendit tamen, Lappones olim litteris istis usos,
quia eas nesciunt Finnones, unde provenerunt, nesciunt ipsi Lappones,
ac ne fando quidem ullas literarum, quarumcunqe formas in
usu fuisse ullo tempore cognoverunt. Verum potius eo venisse
Suecos vetustioribus temporibus, vel armis pererrasse, vel alias
tenuisse ipsas. Hodie sicut Finnones, ita ipsi litteris utuntur Latinis,
qualiter formare Sueci Germanive ipsas, in expressionem sermonis
popularis consueverunt. Quanquam pauci sint ex iis, qui legere
ipsas sciant, pingere vero aut scribere, paucissimi, neque alii, quam
qui è Schola prodiere. Cæterum cum Linguæ hujus usus nusquam
sit receptus, nisi inter solos Lapponas, præter ipsos fere nemo est,
qui addiscere ipsam cupiat quæratve. Hinc si quando eis est
negocium cum aliis, nec ipsi linguam teneant eorum, quod tamen fit
non admodum frequenter, in subsidium vocare interpretes solent,
quorum proper hanc ipsam causam, qui pauci linguam ipsorum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0212.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free