- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
196

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Atque hæc tentoria domorum vice ipsis sunt. Paulo aliter autem ea
struunt Lappones montani, seu, ut vulgo nominantur, illi fiæl
lapper, aliter sylvestres, seu granLapper. Illi quidem quia semel
duntaxat in anno priora spatia revisunt, opere minus durabili, hi vero
durabiliori. Illi fere, ut post discessum destruant, hi, ut loco suo
relinquant. Atque illi quidem stipites quatuor erigunt in altum,
in quatuor angulis, post velut tigilla ex perticis imponunt tria, sic
ut quodque latus habeat unum, & à tergo sit unum in fronte nullum,
tum perticas longiores erigunt applicatas ad tigilla ista, ut supra
pene coëant, infra vero & ad terram distent longissimæ, species tota
sit instar tecti quadrilateri, quod pyramidali forma in summo
angustius est, in imo latius. Hisce perticis deinde injiciunt vestem ad
id consutam formatamve ex panno vilissimo laneo, quale genus
alibi Waldmar diximus vocari. Qui opulentiores sunt, huic vesti
etiam injiciunt lineam, ut sic veste duplici contecti pluvias &
tempestates melius arceant. Samuel Rheen describit istis verbis:
Till sine pauluner och tiæll hafvva the fyra stolpar, igenom hvvilka the
fæsta træ aosar, och lægga ther omkring smao tiæll stænger, hvvar
œfvver the draga sine tælt eller tiæll af vvaldmar. The riikabruka dubbla
tiæll, nær stoort ovvæder och slagg ær, det ena af vvaldmar, och det
andra af blaggarn
. Hoc est: Ad tuguria vel tentoria sua; quatuor
adhibent stipites, quibus tres firmant asseres, in ambitum collocant
perticas, quibus induunt vestem tentorii laneam vilem, Waldmar
dictam; ditiores veste duplici utuntur, cum pluviæ crebræ ac
tempestates ingruunt, una lanea, quam diximus, alia linea crassiore.
Hæc
sunt Lapponum montanorum tentoria, ex vestibus pannisque partem
maximam confecta, quæ tollunt, quotiens alio migrandum
est, secum avehunt, ut alio loco erigant. Ad vero Lappones
sylvestres, sive graanLapper sua tuguriola ædificant aliqui ex tabulis
ligneis, aliqui ex stipitibus sex superne coëuntibus in Conum,
qubus deinde injiciunt vel ramos ex abiete aut pinea, vel cortices
harum arborum, vel cespites excissos. De corticibus jam pridem
testatus est & Herberstenius. Tuguriola inquit, sua corticibus
arborum tegunt
. Andreas Buræus cortices eos facit betulinos. Pro

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0220.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free