- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
204

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

neque à feris possit scandi. Quam deinde sex ulnis à radice amputant.
Amputatæ supremam partem penetrare faciunt in crucem duas trabes,
quibus totam deinde domum super ædificant, & betula corticibus tegunt.

Atque hæ fortassis domus illæ, quas in animo habuit Olaus Magnus,
cum scripsit, super arbores ferarum metu collocari. Cæterum ut
ista quoque rectius noscantur, ecce species omnium ejusmodi
domiciliorum.

CAP. XVII.

De Vestimentis Lapponum.



Vestes Lapponum non eædem & communes viris juxta
feminisque, sed diversæ, quæ & ipsæ differunt pro diversitate
temporum. Aliis enim utuntur hyeme, aliis æstate. Quin &
pro locis variant interdum, quum alias habeant domi, alias foris.
Primum virorum videamus vestes. Hi æstivo tempore adhibent
femoralia per crura demissa usque ad pedes, stricte corpori
adjcentia, quibus super injiciunt togam sive tunicam potius cum
manicis, largam, & ad cruris medium descendentem, sed quam
substringunt cingulo deinde. Quo respectu jam Zieglerus suo tempore.
Veste utuntur stricta, & toti aptata corpori, ne quid impedimenti faciat
corpori
. Agit uti censeo de æstivi temporis vestitu, quod apparet,
quia sequitur. Hyeme utuntur &c. Hunc vocat adstrictum
propter femoralia, aptatum vero propter cincturam. Idem voluit
Olaus Petri, ubi ait: Amictus est strictus, & ita toti corpori more
Sclavorum, quibus orti, aptatus, ut nil quicquam impedimenti pariat
assuetis genti operibus
. Induunt autem eum nudo corpori, sine lineis
indusiis, qualia vulgo Europæis sunt recepta. Unde Samuel
Rheen: Lapparna bruka aldrig nogot lærfft, eller line, huarken i
barndom, eller sedan de vvarda aoldrige
Hoc est: Lappones
nunquam linea utuntur veste, neque in infantia, neque postquam adolevere
.
Et Olaus Petri. Lino quia carent, consuetudo eos sine camisiis pariter
omnes vivere assuefecit
. Materia vestium harum pannus est laneus,
vilis, rusticus, coloris albi, vel grisei, qualem præbent ipsæ lanæ, sine

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0228.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free