- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
216

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

fere victitant, eisque coctis. Idem. Rheen. Hoest och vvinter
foertæra the foega annat, æn Kioett
. Hoc est: Autumni tempore ac
hyemis vix in cibum aliud absumunt, quam carnes
. At vero temore
vernali comedunt caseos, cum carnibus siccatis aëre hyberno.
Idem. Om vvinteren æta the mæst tort kioett och ost. Hoc est:
veris tempore plerumque carnes edunt exsiccatas, atque caseos.
Solent nempe illi, quod & alibi fit per Septentrionem, carnes aëri
exponere hyberno, quo perflante durentur, eductoque humore
liberentur à putrefactione. Crudes carnes appellavit Comes
Lomenius. Cibus illis, inquit, carnes crudæe. Verum non sunt crudæ illæ
prorsus, atque quales mactatis recens pecoribus, quod nonnemo
ista legens posset credere, sed subactæ domatæque frigoribus,
quorum ad coquendas eas suo modo non est minor virtus, quam alibi
locorum Solis. Tales ergo carnes vere habent pro cibo. At vero
per æstatem lacte plurimum vescuntur ac caseo, eoque quod
manet reliquum ex lacte serove, post confectum caseum, ipsisque
Kamadha vocatur. Idem scriptor. Om sommaren foertæra the mæst
mioelk och ost, sao vvæl thet, som oefvverblifver, sed an the hafvva
giort osten, huilket the kalla kamada
. Hoc est: æstate comedunt
plerumque lac & caseum, idque quod est reliquum, postquam caseum fecerunt,
Kamada eis dictum
. Nihil autem æque apud ipsos est in
pretie, atque lingua rangiferi, & medulla. Joh. Tornæus: Carnes
rangiferinæ cibum ipsis præbent magis delectabilem. Pinguedinem certe ac
medullam in lauticiis habent
. Wexionius, ubi de cœnis, quibus
excipiunt sacerdotes: Fercula carnes rhenonis arefactæ, ejusque
linqua ad ignem tosta, ossaque foco excalefacta, quibus discissis
medulla promitur
. Jo. Tornæus denuo de medulla seorsim. Vti beenen
finnes een besynnerlig gott marg, utaf hvvilken Lapparna oen saodan
hoegtiid gioera, som vvii af ostrer eller naogon apkommen frucht
.
Hoc est: In ossibus (rangiferorum) optimi saporis est medulla, quam
Lappones tanti faciunt, quanti nos ostrea, vel fructus alios recens
advectos
. Superest adhuc unum cibi genus, Lapponum huic generi
receptum. Est id sanguis rangiferorum decoctus in aqua, pultis
instar, Samuel Rheen. The tillreda och vvælling af reenblod i vatn

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0240.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free