- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
217

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

kookat, huilket hoos them ær een brukelig och gemeen spiis. Hoc est:
Pultem quoque conficiunt ex sanguine rangiferorum, decocto aqua, quod
est cibi genus apud ipsos vulgare
. At vero Lappones Sylvestres, sive
Graanlappar, partim piscibus vescuntur, partim avibus & feris:
Samuel Rheen. Granlapparna hafvva sin foedo af fisk och vvildbrao,
the faonqa af skogen, then æta the vvinter och sommar, hoest och
vvaor
. Id est: Lappones sylvestres victum habent ex piscibus &
feris, quas in sylvis capiunt. His utuntur hyeme juxta & æstate,
autumno & vere
. Non est apud ipsos differentia ciborum pro
diversitate partium in anno, sicut apud Lapponas montanos; credo quia
omnibus temporibus harum rerum copia abundant. Atque de
hoc genere accipiendus Olaus Magnus potissimum, quando ait ex
venatione ac piscatione vivere. Nullo, inquit lib. IV. c.3. pane
victitant, sed ex piscibus & venatione ferarum
. Item Peucerus in de
Divin. vivunt ex venatione & piscatione. Piscium tamen usus
apud eos frequentissimus & communissimus. Iccirco eos comparat
Æthiopibus Ichthiophagis Zieglerus. Pisces, ait, capiunt
plurima copia, hocque proventu vivunt, Ihthiophagorum Æthiopum
more
. Et Olaus lib. XVIII. c. 28. qui Zieglerum in his fere
sequitur. Pro majori parte Lappones Ichthiophagi sunt, inexhausta
fertilium aquarum piscatura viventes
. Cæterum inter carnes ferarum,
ursinas præferunt præ aliis, hisque potissimum delectantur. Olaus
Petri: Carnem ursorum præ cæteris Lappi amant, appetunt, inque
summis deliciis habent
. Samuel Rheen. Lapparna haolla bioernkioettet
foer een synnerlig delicat maat, och foerdenskul vvillia the tractera
sina bæsta vvænner med bioernkioett
. Id est: Lappones carnes
ursinas pro cibo habent delicatissimo, & iccirco summos amicos suos eis
excipiunt
. Capiunt & aves generis diversi, quorum unum, quod
appellant Sueci Snioeriipor, de genere Lagopodum, frequens apud
ipsos in cibis. Idem. Af Snioeriipor soekia Lapparna myket sin
foedo och uppehællo
. Hoc est: Ex Lagopodibus Lappones plurimum
sibi quærunt victum & sustentationem
. Præter hos communes cibos
habent Lappones & condimenta quasi quædam, alia ex vacciniis,
rubris, fragis, & præsertim moris quibusdam sui generis, quæ

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0241.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free