- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
222

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

stoor lust och behag, ait. Hoc est: Hoc genere cibi Lappones omnes
summopere delectantur
. Solent & alio parare modo coctum cum sero
lactis rangiferini, donec omnia fiant rubra. Quod genus servant
etiam in hyeme. Samuel Rheen; sic de eo. Serta angelica græs
bruka och Lapparna saoledes;, The af skiæra den stielken som begynnar
att uthspricka till froe, huilken the Kooka i ostvvasla een heel dag, til
des thet blifvver roedt som blod. Thet foervara the till vvinterenoch
andra aobrsens tiider
. Hoc est: Angelica ista utuntur & tali ratione,
caulem, qui nunc incipit velle semen proferre, abscindunt, eumque
coquunt cum sero lactis per diem integrum, donec colorem sanguinis
referat. Hoc custodiunt in hyemem aliaque anni tempora
. Observat
aurem dictus Rheen, esse genus hoc admodum amarum, quod &
alias quisque facile intelligit. Ipsis tamen usu consuetudineque fit
jucundum, ut & valetudini servire credant. Adhuc unum genus
habent ex acetosa majore, quam coquunt cum lacte. Idem.
Acetosam majorem coquunt unà cum lacte. Ultimum est ex cortice
piceæ, quo interdum utuntur & loco salis, ut superius ostendi. Ubi
simul dixi defossum in terra coqui superposito igne valido. Lappones
hoc genus Sautopelzi solent nominare, sicut idem auctor
docet. Dixi paulo ante ultimum, quoniam ignoro, an butyrum quoq;
ad hanc classem debeam referre. Inter communes profecto &
quotidianos cibos Lapponum non numerant. Et sunt, qui ex
lade rangiferino negent posse fieri, ut alibi ostendi. Samuel Rheen
tamen dicit ita confici. The gioera och smioer af reenmioelk, i thet the
ysta henne sao som ost i een kiettel, och roera tillsamman mioelken, ther
af blifvver ett huit smoer saosom talg, huilket the liitet salta, och sedan
foervara the thet i eti kiærellee
Hoc est: Butyrum etiam confiiuntè
lacte rangiferorum, id enim coagulari faciunt instar casei in aheno,
& bacillo diligenter miscent, ita nascitur butyrum alibi coloris instar
sevi, quod exiguo sale respergunt, & sic recondunt in vasculo
. Venio
ad potum, is vero communiter est aqua. Glaciem solutam vocat
Lommenius, minus probe, cum in tanta fluminum lacuumque copia
nunquam ipsis vel per ipsam glaciem deesse possit aqua. Eam
tamen ne à frigore constringatur, perpetuo suspensam habent super

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0246.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free