- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
223

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

ignem in aheno. Samuel Reen. I kiættlen hafvva the altiid vvatn
ifoerraod, att dricka
. Hoc est. In aheno semper paratam habent
aquam ad potum
. Loquitur de aheno, quem in medio tugurii
super ignem perpetuo suspensum ante ajebat habere. Ex eo tantum
quisque haurit cochleari, quantum lubet, bibitque sic non
frigidam, sed calidam, tempore potissimum hyberno. Præter aquam
hanc communem adhibent in potum jus, in quo decocti pisces
cum carnibus fuere, quod genus ipsi læbma solent nuncupare. Idem
scriptor: Nær the œta kioett eller fisk, drika the omtring den soppan,
i huilken kiottet eller fisken ær kookat, then the kalla læbma
. Hoc
est: Quando edunt carnes, aut pisces, deinde jus, inquo decocta
fuere, circumbibunt, idque læbma vocant
. Olaus Magnus lib. 17. cap.
ult. addit serum lactis. Lac (rangiferorum) deputatur in usum
domestici nutrimenti, ac serum illius ad potum convenientem
. Et hi
potus ad necessitatem. Nam cerevisiam, qua utuntur cæteri
Septentrionis populi, ignorant, quia neque hordeum, neque lupulus apud
ipsos nascitur, nec ad vectam peregre possunt conservare, destituti
cellis, tempore potissimum hyberno. Wexionius lib. IV. cap. 8.
Desc. Suet. Cerevisia ob frigoris rigorem inutilis est. Lappi vero
aquam in vasculo corticeo potui apponunt
. At vero si ad voluptatem,
quod non raro faciunt, bibendum, spiritu vini, præsertim Gallici
utuntur. Estque genus hoc ipsis longe acceptissimum, nec re
ulla alia citius impetrari potest favor ipsorum atque gratia. Eum
vini spiritum sibi fere comparant ex Norvagia in nundinis S. Johannis.
De quo Samuel Rheen, Ther kioepe the och den tiiden toback
och Frantz brendevviin
. Hoc est: Ibi (in Norvagia) eo tempore
sibi quoque emunt tabaccum & Spiritum vini Gallici
. Utuntur autem
isto potus genere potissimum in festis suis ac conviviis solennioribus,
nuptialibus, similibusque, uti ostendam, cum ad ea ventum
fuerit. Et quoniam de potu Lapponum huc usque dictum est,
addamus, etiam tabacci usum apud eos esse admodum frequentem.
Ideo inter merces peregrinas, quas ad eos mercatores afferunt,
commemoratur, uti supra indicatum. Gaudentque gentes sale
paneque destitutæ, fumo herbæ Indicæ, quo carere possunt minus

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0247.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free