- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
224

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

æquo animo, atque istis omnibus, quod profecto non exiguam
habet admirationem. Sed nimirum isthoc nostri sæculi est fatum.
Videamus ergo potius, quo pacto cœnas suas instruant. Locus
tempore hyberno in tugurio est ab ea fere parte, qua versari
paterfamilias cum conjuge filiabus que suis solet, & est à dextra per
communem januam intranti: æstivo autem extra id in virenti cespite.
Solent quoque aliquando considere circum abhenum & focum, qui
est in medio, ut ait Smuel Rheen, vocat enim sittiandes rund om
kring kietteln
. Hoc est: sedentes circum ahenum. Ordinem non
observant curiose, neque locum unum altero existimat magnopere
honoratiorem, ideo eum usque occupat, quem potest, citra
anxium dilectum. Ubicunque autem cibum capiunt, considere
solent sine scamno vel subsellio humi, vel in pelle substrata, cruribus
pedibusque flexis ad posteriora, idque in orbem sive circulum.
Unde supra quoque Samuel Rheen sedere dicebat, rund om kring
kietteln
. Hoc est: in orbem circum ahenum. Sic in orbem sedentibus
apponitur cibus non in mensa, sed tabula rudi, assereve, qui eis
mensæ loco est, si Wexionium audimus. Mensa, inquit, est asser
humi positus
. Multi tamen ne hoc quidem aliquo utuntur, sed eadem
pelle, inqua consident. Cibus ipse haustus ex aheno, si carnes
fuerint aut pisces, vulgo imponitur panno laneo viliore, quem
appellunt vvaldemar. Mappas enim lances, discos, & id genus
nesciunt. Quod si qui fuerint opulentiores, loco panni lanei,
lineum solent adhibere. Samuel Rheen: Tao Lappen hafvver kookat,
œser han upp kioet, fisk, eller hvvad han kookat hafvver, legger han dett
anlingen pao lerfft, som the riika Lappar bruka, eller pao ett stiike
vvaldmar. Menn sellan brukar naogen Lapp faat eller tallrikar
. Hoc
est: Cum Lappo cibum coquendo apparavit, apponit eum, sive carnes
sive pisces, sive generis alterius fuerit, in panno lineo, ut Lappones
opulentiores solent, sive laneo, vvaldmar dicto. Raro namque Lapponum
aliquis lancem adhibet vel discos
. Sin vero jurulentum quid, ut lac
vel simile, vas habent magnum ex candice betulino excavatum specie
oblonga, nec recedente multum à forma palæ, qua rustici ventilare
frumenta solent. Unde dictus scriptor. Nær the kooka mioelk

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0248.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free