- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
226

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

aliter se habet ista formula: nam sua lingua ita orant: Piaomaos
Immel lægos kitomatz piergao odest adde misg mosen vviekan ieggan taide
ko mig læx iegnastan
. Quæ verba proprie hoc significant: Bone
Deus, sis laudatus pro cibo, fac ut fruamur ad corporis nostri vires, eo,
quem nunc absumsimus
. De posteriori verbis istis: Sædan rækia the
hvvar audra handeua, sao maonga som ætit hafvva
. Hoc est. Deinde
sibi mutuo porrigunt manus, quotquot simul ceperunt cibum. Et hæc sunt,
quæ de victu Lapponum, & cœnandi ratione dicenda videbantur.

CAP. XIX.

De Lapponum Venationibus.



Post res vel ad victum Lapponum, vel ad amictum
& necessitates alias pertinentes, accedo ad negocia eorũ.
Hæc sunt vel quotidiana & vulgaria, vel non quotidiana, sed
peculiaria & solennia. Quotidiana duplicis sunt generis, nam vel
communia sunt sexui utriq; vel alterutri certa propriaque. Primum
videamus ea, quæ sunt propria virorum. Ex his præcipuum
potissimumq; est venatio. Nam venari apud Lapponas non est concessum,
nisi solis vitis. Quod nos docet Johannes Tornæus, ubi ait:
Tenentur quoq; mulieres æque ac viri omnes labores subire, venatione excepta.
Contrarium quidem proditum legimus apud Olaum Magnum lib.
IV. c. I2. ubi ait: Sub polo habitantibus in vasto nemorum circuitu tanta
ferarum reperitur fœcunditas & multitudo, ut soli viri, nisi & fœminæ
accurrant, non sufficiant ad earum venationem instituendam. Igitur
eadem agilitate & forsan majori fœmina venantur ut viri
. Verum
suspicor hoc prodidisse, sicut multa, non ex commemoratione fide
dignorum, & de suo, sed secutus veterum nonnullorum autoritatem.
Quomodo hic respexisse Procopium potuit, qui lib. II. Gothicorum
ita refert de Scritofinnis, quos Olaus vicinos facit Lapponum: Nec
viris mos agros exercere, nec feminis notus labor. Solus venatus utriq;
sexui sufficit
. Aut Tacitum, qui sic in de Mor. Ger. de Fennis:
Idem venatus viros pariter ac feminas alit. Passim enim
comitantur, partemque prædæ petunt
. Quicquid autem fuerit de
Fennis Scritifinnisve, & Procopii aut Taciti narratione, de

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0250.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free