- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
245

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

utilitatibus variis, quas præbent rangiferi. Ossa atque cornua arcuum &
ballistarum artificibus, avide ea pro rerum commutatione quæerentibus,
applicantur
. Quia hic ab artificibus arcuum ossa rangiferorum
legerat appeti, Lomenius collegisse videtur, quod eorum usus sit in
arcubus istis fabricandis, & ut ipse loquitur, curvandis. At non hoc
volebat Olaus, nec de isto genere arcuum hic loquebatur, quod
ostendit ipse, quando conjungit ballistis; sed de alio, quod est
firmatum ad manubrium ligneum, continens impositum sibi telum, quod
emitti debet, atque à Germanis meis Armbrust, Gallis arbalestre
nuncupatur. Hoc genus non quidem fieri aut confici, quod est
impossibile, sed ornari tamen in manubriis ebore, concha
margaritifera, & ejusmodi aliis consuevit, quorum loco hic in terris
Borealibus artisices ossa rangiferorum adhibebant. Ista mens Olai,
quam non assecutus est Lomenius, si locum hunc respexit.
Quicquid sit, hoc plane manet certum, arcus Lapponum non osseos esse,
verum ligneos, ac ne ossibus ornari quidem, ut nullo instructos
manubrio, sed nudos, & simplices, & quorum nervus non instrumento
aliquo, sed nuda dextra intenditur, & tenetur. Dixi supra, fieri hos
arcus ex lignis duobus inter se conjunctis; addo nunc, juncturam
istam glutinis beneficio confici. Gluten illud Lappones hoc modo
præparant. Percas pisces recens captas excoriant, pelles reponunt
in aqua calida tamdiu, donec à squamis possint purgari: post cum
pauxillo aquæ coquunt bene despumatas, bacilloque frequenter
vertunt, tundunt, & comminuunt, donec pultis speciem accipiant.
Hoc effusum siccant, & in usus necessarios reponunt. Si
glutinandum quid occurrit, aqua pauca maceratum usurpant, sicut cætera
glutinis genera solent. Præter arcus istos, habent & alios ex ferro,
quos supra dixi à Germanis Armbrust nominari. Usus eorum
invaluit non parum proximis temporibus apud Lappones. Intendunt
eos unco ferreo, quem cingulo habent suspensum, ut majore nisu
& vi adducere queant nervum, dum pede in circulo ferreo à
capite areus reposito, toto deinde corpore uncum trahunt ad se,
donec nervum inseruerint ansæ ad id in arcus manubrio factæ ex
osse, atque ita arcum intenderint. Ab arcubus progredior ad tela.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0269.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free