- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
251

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

hæc Saxonis transtulit in suum. His ergo enituntur etiam in
summa montium, itinere non quidem recto, sed per ambages, atque
flexuoso, quod Papam Paulum Tertium credere non potuisse idem
Olaus confitetur. Sed est majus, quod non enitantur modo in
montium cacumina his soleis, verum & descendant ex eis ad inferiora
nullo plane lapsu. Qua de re sic Samuel Rheen. Lapparna ære
alle ganska snælle och vvige, sao att Lappen kan med skiid loepa
utfoere the fast hoega fiællen, som synas foernufftet oefvvergao
. Hoc
est: Lappones omnes prorsus celeres sunt atque agiles, sic ut Lappo soleis
ligneis, Skiider dictis, possit cursu præcipiti descendere montes altissimos,
quales vicini sunt Norvagiæ, id quod excedere captum rationis videtur
.
Dicit esse rem, quæ omnem fidem superet, cum ex superioribus ad
inferiora tendere, ubi omnia sunt lubrica, & ita sustinere se, ne
sequatur præceps lapsus, impossibile videatur. Quanquam Lappones
præter cæteram artem, etiam hoc observent in istis soleis suis, ut eas
muniant pellibus vitulorum rangiferorum, quo pili contra nives
versi, relapsum earum impediant. Olaus Magnus supra indicato
loco: Ligna illa (soleas intelligit) subducta sunt tenerrima pelle
vituli rangiferorum. Cur autem pellibus tenerrimis hæc ligna subducantur,
variæ redduntur causæ, ut videlicet celeriori lubricitate sese
transferant per altas nives, ut expeditius rupium voragines & præcipitia
transverso motu evitent, ut sursum dirigentes cursum, retrorsum non
excidant: quia pili instar sudium aut echinorum se erigunt, miraque
naturæ potentia, ne relabantur, obsistunt
. Meminit & munimenti
hujus Wormius in suis soleis, sed ex vitulis marinis, credo,
quod fuissent alicujus ex Siœfinnis se Lapponibus maritimis,
raro rangiferis utuntur. Et hoc quidem primum instrumentum,
quo utuntur ad venationes suas, quanquam non has solas,
sed & alia negotia, si quando tempore hyberno alibi
conficienda. Neque enim aliter tum licet iter facere per
altas nives. Quandocunque autem iis utuntur, si est libitum,
celeritate feruntur tanta, ut & antevertant feras. Olaus
Petii c. 14. Soleis ligneis hyeme venatum egressi, aliis perniciores,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0275.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free