- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
253

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Fœminæ igitur hujus artis, licet sit exigua apud Lapponas, sunt
imperitæ, neque coquunt nisi per necessitatem, in virorum defectu,
sicut idem annotavit. Aldrig kookar naogon quinna, undantagandes
nær hon ær pao reesan, ther inga manspersoner æhro stadda
. Hoc est: Nulla
unquam coquit femina, nisi forte constituta fuerit in itinere, ubi viri
nulli præsto sunt
. Ars secunda virorum est naupegica. Fabricant enim
scaphas suas ex tabulis pineis, quas non compingunt clavis, ut
solent vulgo, verum consuunt viminibus, plane sicut veteres serilibus
aut loris, quales propterea suriles appellavere. Meminit jam olim
Zieglerus: Navigiis utuntur nullis clavis, sed nervis & viminibus
compaginatis. His per rapidissimos fluvios inter montes Lapponia
de
feruntur , æstate nudi, ur iupericulo cuatare valeant, & colligere ex
naufragiomerces
. Olaus Magnus loco viminum radices arborum
nominat, nervos autem privatim usurpari rangiferorum testatur.
Verba ejus lib. IV. cap. 10. Navigia fabricaturi maxime ad
piscatorium usum, fissiles pinos & abietes, in eorum nemoribus ad subtiles tabulas
redactas, nullo existente ferreo clavo, tenerrimis arborum radicibus
recenter extractis, quasi canopeis funibus insigni ingenio componunt. Alii
fabricando naves versis & contritis animalium nervis, præcipue
rangiferorum solo ventoque siccatis, tabulas conjungunt
. Ita Johannes
Tornæus: Sennoma bruuka, at summenfoga dera, baotar. Hoc est:
Nervi (rangiferorum) usurpantur ad jugendas ipsorum scaphas, His
nervis, longeque frequentius radicibus funiculorum more tortis,
scapharum tabulæ revera consuuntur, haud aliter, atque panni
lanei lineive consui filis solent. Commissuræ vero densantur musco,
ne per eas aqua possit penetrare. Istiusmodi scaphis addunt remos,
modo duos, modo quatuor, paxillis in lateribus alligatos, sicque
dispositos, ut singuli concitare duos possint. Ars tertia virorum est
carpentaria, vel ea, qua vehicula construuntur. Solent enim ipsi
quoque facere sibi trahas omnis generis, quibus utantur tempore
hyberno. Nec enim ejusdem formæ sunt, quibus iter faciunt, &
quibus vehunt sarcinas, & ideo nec nomine conveniunt. Illud genus
vocant pulca fabricatum specie scaphulæ dimidiæ, cum prora
acuta surgente in altum, puppis plana est, una simplicique constans

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0277.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free