Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
muddar dictas, ocreas, chirothecas, calceos. Addit dein: Och reenaoktyg
h.e. omneque instrumentum, quo rangiferi vehiculis junguntur.
Solent autem hunc ornatum ponere non in ipsis hirtis pellibus, sed
limbis plagulisve, quibus eas distinguunt, factis è panno laneo coloris
cærulei, obscure viridis, cum primis vero rubri. Tales plagulas
habent oppositas in togis sive muddis suis circa collum manicasque,
idem deorsum per pectus & latera; in chirothecis ea parte,
qua non manum ipsam tegit; sed inde descendit ad brachium, in
ocreis circa genua, in calceis circa cavum cui pes solet inseri vel
mucronem in quem definunt. Et est hic ornatus verè artificiosus,
quo reddunt non solum species varias, stellarum, florum, rosarum;
sed & aves pingunt filis illis stanneis, & quadrupedes, præcipue
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>