- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
274

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

accensis lignis aridis in prora scaphæ, quibus lucentibus pisces
eliciant. Hyberno tempore tendunt retia sub glacie, certis perforata
intervallis, ut ope bacilli tanti, quantum intervallum est inter
singula foramina, subtus retia promoveant, donec ad ripam alteram
pervenerit, tum superne facto strepitu pisces in retia compellunt.
Et hæc quidem omnia, solæ nonnunquam fœminæ conficiunt. Id
quod eo minus mirum est, quia ubique piscibus Lapponia est
abundans, uti alibi ostendam. Præter ista sunt non pauca alia, quibus
quotidie mutuo sibi adjumento sunt viri fœminæque, ut in comportandis
lignis, in construendis sæpibus pro rangiferis claudendis, &
quæ hujus generis sunt alia. Quæ quia fere minuta, iccirco
singula seorsum hic commemorari non merentur.

CAP. XXIV.


De Otio & ludis Lapponum.



Quandoquidem huc usque actum de negotiis
quotidianis Lapponum, addamus & de otio ipsorum, quibusque
otium id fallant. Ante omnia hoc certum, Lappones
in universum otii esse amantissimos, neque laborem suscipere, nisi
ubi exigit necessitas, victusque penuria. Quod videntur accepisse
primum à majoribus suis, Finnonibus, ut dixi alio loco. Postea
frigidiorem ipsorum accessisse constitutionem, ex regionis cœliq́;
asperitate, quæ sola etiam pigriores facit homines. Item noctes
longas, multumque somnum, quibus & ipsis languidiores redduntur.
Ut de cætera infirmitate ipsorum nihil nunc dicam, qua efficitur,
ut labores graviores ægre perferant diuturniore tempore.
Amant ergo otium, idque strenue sectantur. Sed quid est, quo
fallant illud otium? Communissima & omnibus recepta ratio est ea,
ut se mutuo invisent ac confabulationibus se oblectent. Nam cum
vivant vitam fere solitatiam, suisque singulæ familiæ versentur in

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0298.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free