- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
293

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

opibusque ejus, sed cogitur apud socerum suum in ministerio manere
per annum integrum. Eo elapso, si ita visum fuerit suam seorsum
instituit familiam. Atq; tum discedenti filiæ pater dat rangiferos, qui
debentur ipsi, donati quippe in ætate prima. Reddit & alia munera,
& supellectilem novis conjugibus necessariam. Idem faciunt
propinqui cæteri. Verba Sam. Rheen quia nimis longa sunt, Latine
solum proferam: Postquam quis duxit conjugem, statim post copulationem
nuptiasque sequi tenetur uxorem suam ad parentes cius, soceroque suo
ministeria præstare sua per annum integrum, priusquam conjugem
impetrare suam queat à parentibus, & rangiferos, qui ad ipsam spectant.
Cum circumactus est is annus, genero dant suam conjugem, ejusque
rangiferos, una cum fœtu, quem genuerunt rangiferi fœminæ, ipsi donatæ,
cum adhuc esset infans, quas dentis rangiseros appellant. Sis evenit
non raro, ut puella Lapponica centum pluresque rangiferos possideat.
Postea parentes filiæ suæ dotis nomine donant rangiferos centum & plures,
item argentum, cuprum, orichalcum, tentorium, vestes ad instruendum
lectum, & supellectilem aliam, quicquid denique necesse est ad
instruendam domum. Post tenentur & propinqui, fratres sororesque &
quicunque à sponso dona honoraria accepere, ipsi reddere invicem munus
quoddam, ita ut qui à proco sive sponso accepit unam duasve marcas
argenti, is reddat pro dono isto, unum duosve rangiferos bonos. Ita fit,
ut Lappones, qui facultatem habent multis muneribus ornandi affines &
propinquos alios, si ducant Lapponis divitis filiam, magnas consequantur
opes in rangiferis per matrimonium ejusmodi
. Et hæ quidem sunt,
quæ apud Lapponas in sponsalibus, nuptiisque observantur. A
quibus priusquam plane abeamus, annotabimus primo, nefas esse
apud Lapponas uxorem ducere, quæ sit nimis propinquo juncta
sanguine. Tornæus: Lapparna observera mykit grant schlæet
linierna och gradus affinitatis & consanguinitatis; fœrdenskull dhe och so
aldrig friia uthi dæfoerbudne læder
. Hoc est: Lappones sollicite
observant gradus affinitatis & consanguinitatis, idcirco nunquam matrimonia
petunt ex gradibus probibitis
. Deinde nefas itidem esse, aliam
inducere priori, ac simul plures habere con juges, aut semel ductam
per divortium à se repellere. Idem scriptor. Polygamia och

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0317.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free