- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
315

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

sint lumine, quo conducat chalybs cum silice; item via idonea,
qua ferantur ad cœlos, quo conducat securis, præsertim
inter sylvas densiores sepultis. Idem Steuchius. Loculo addunt
seurim, chalybem, quo eliditur ignis, & silicem. Interrogavi, quid sibi
vellent securis & silex? respondit, eos ea regi superstitione, ultimo die,
quando hic resurget, opus illi fore lumine aliquo, ut viam sibi ad
beatorum sedes paret, & si quæ obstant arbores, securi eas exscindat, his per
ferrum & ignes ad cœlos grassari constitutum est
. Ita quidem hodie
loquuntur, postquam de die novissimo & resurrectione mortuorum
audiverunt. Credo autem, esse superstitionem prorsus veterem
hisce in terris, nec Lapponibus solis usurpatam. Vidi certe
apud virum Illustrissimum Regni hujus Thesaurarium magnum,
Dominum Stenonem Bielke chalybem cum silice è sepulchro
eruta paucis miliaribus ab Upsalia distante, quod paganicum fuisse
non modo locus, sed & injectus tumulus testabatur. Certe
mortuis ad sedes lætiores iter aliter non esse, nisi per
tenebras, vetus paganorum est persuasio, quas hoc magis timuisse hic
videntur, quo ipsa regionis natura sit, ut tenebræ sint longiores
atque spissiores. De securi quoque mirum non est, cum & alias
receptum fuerit, apponere defunctis arma sua, qualia Lapponibus
præcipue sunt secures. Quod vero Lapponas hodiernos attinet,
existimat Olaus Petri ideo istæc addere defunctis, quod credant
fore, ut post resurrectionem idem vitæ genus instituant, quale
antea coluere. Ignitabulum, ait, arcum, & sagittas penes mortui
cadaver clam sepeliunt, nati, eum, cum tandem surrexerit, idem
aggressurum vitæ genus
. Atque ita quidem illi, qui minus observantes
sunt religionis Christianæ, longiusque remoti à templis Christianis
vivunt. Cæteri defunctos devehi curant ad cœmeterium templo
adjunctum. Id quod Sacerdotes quoque exigunt ab eis. Ericus
Plantinus. Hær till hallas de af prædiko æmbetet, att æntligen
begrafvva suna doeda vvid kurckian
. Hoc est: Hactenus à Sacerdotibus
se vere illuc adiguntur, ut defunctos prope templa sepeliant
. Idem
ait, esse nonnullos etiam ambitiosos inter ipsos, postquam
assvefacti sunt à sepeliendos defunctos suos tali loco, nam offerre pecunias

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0339.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free