- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
318

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Liquet autem simul, esse apud Lapponas non brevem luctum, sed
durare bene longo tempore. Præsertim vero luctus iste diuturnus
in jactura conjugum vel liberorum, de quo docet Ericus Plantinus:
De soerja mycket och længe makar och barnen. Hoc est: Conjuges
suos atque liberos plurimum diutissimeque lugent
. Est autem luctus is
in animo solummodo, nec declaratus per externa quædam signa in
vestitu vel ornatu quo utuntur omni tempore eodem, sive constituti
in luctu, sive extra eum. Idem: Ingen sorgedræcst drages. Hoc
est: Habitu certo lugubri non incedunt. Venio ad Hæreditatem &
divisionem bonorum, quæ plerumq; mortem sequitur. Ubi
animadvertendum primo, habere & Lappones divitias, sua bona. Ea
consistunt fere in pecore, argento, vasis æreis, cupreisve, ac
similibus. Samuel Rheen: Lappernas egendom bestaor mæst uti
roerliga saker, som ær reenar soelfvver, penningar, kappar, mæssing, och
klæder
. Hoc est: Opes Lapponum pracipuæ sunt sitæ in mobilibus rebus,
ut rangiferis, argento, nummis, cupro, orichalco, & vestimentis
.
Nulla vero re censentur magis, atque copia vel numero rangiferorum.
Itaque sunt Lappones, qui centum, imo qui mille possident. Idem:
Maonge Lappar æga hundra, ia tuusent reenar, och samblige therœfter.
Hoc est: Multi Lapponum possident rangiferos centum, imo mille,
quidam quoque numerum majorem
. Dimidium tantum hujus
numeri recenset Olaus Magnus lib. XVII. c. 27. Quidam terrarum
incolæ possident decem, quindecim, triginta, septuaginta, quadringentos
vel quingentos, qui pastorum cura ad pascua duruntur
. Alterum
tamen, & majorem longe numerum firmat, quod logitur in schedis
Johannes Buræi: Orovein vvar sao riik pao reenar, att ingen
vviiste taal pao them. Arent Iosting tog hundrade ther af, och saknas
inthet
. Hoc est: Orovein tam dives erat rangiferorum, ut eorum
numerus nesciretur. Arent Iostinus clam surripiebat centum ex eis,
neque poterat intelligi, numerum esse minutum
. Atque cætera quidem,
quæ quotidianis usibus inserviunt, habent in propatulo, vel clausa in
reconditoriis suis, uti alias ostendi. At vero argentum factum,
nummosve defodiunt in terram, locumque vocant Roggai.
Solent autem reponere in cista clausa, cistam in aheno cupreo, quem

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0342.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free