- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
322

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

nominarint rhen, reen, rengi. Magis credo, sic vocatum ab Olao
Magno, cum præsertim reddat rationem appellationis hujus, lib. XI.
c. 37. Rangiferi à tractoriis instrumentis ita dicti, ait. Et lib. XVII.
c. 26. Bestia rangifer duplici ratione dicta, una, quod in capite ferat alta
cornua, velut quercinarum arborum ramos: alia, quod instrumenta
cornibus pectoriq;, quibus hyemalia plaustra tradit imposita, rancha &
locha patrio sermone vocantur
. Quantum ex his verbis colligo, vel
ipse primus Latine sic vocavit hanc bestiam, vel aliorum ante
ipsum; hic in Suecia Latine sic vocantium explicavit animum, &
cur rangiferos nominare voluerint, ostendit. Putat autem hoc
factum ideo, vel quod ferant ramos quasi cornuum, vel quod ferant
ranchas
, id est, juga, seu potius circulos ligneos in collo, quando
trahunt plaustra hyemalia, id est, trahas Lapponicas. Verum hoc
posterius est falsum, nunquam enim ranchæ in jungendis rangiferis
usurpantur, id quod alibi jam indicavi. Prius quoque non videtur
admodum conveniens. Nam ex ramo & ferre, fit non rangifer,
sed ramifer. Deinde nec peculiare quid hac voce notaretur: nam,
ut maxime concederetur, ramos posse accipi de cornibus, talia
tamen cornua non significarent, quæ sunt propria rangiferorum.
Debet autem vox significare tale quidpiam quo hæc bestia ab aliis
sit distincta. Quare si Rangiferi vocabulum Olaus non excogitavit
(quod videtur inde intelligi, quia de illius caussis non est certus satis)
verum ante se usurpatum reperit ab aliis, existimo id potius formatum
à vocabulo rangi & fera, ut significet feram, quæ dicatur rangi.
Rængi enim, sive rængi per diphthongum, puto aliquando
nominatam hanc bestiam à Suecis. Ranger sane dicitur Scaligero, Exerc.
CCVI p. 2. & Damianus: Loco equorum utuntur animalibus, quæ
Rengi suo sermone vocant
. Vides, nomen rangi, rengi, vel ut ego
malo, rængi non ignotum his in regionibus. Nam quod dicit, suo,
id est Lapponum sermone sic vocare, falsum est. Lappones
appellant Herki sive Puatze, adeo hoc non Lapponicum est
vocabulum, sed Sueticum. Sueci alias & Rheen appellant. Unde
Herberstenius. Referebat præterea, cervorum ibi greges, ut apud nos
boum esse, qui Nordvvegorum lingua Rheen vocantur
. Non est alia

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0346.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free