- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
323

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Nordwegorum & Suecorum lingua, istac quidem parte. Erratque
etiam Zieglerus, quando Lappones sic ait nuncupare. Equos
non habent, sed eorum loco feram domant, quam ipsi Rheen dicunt
. Non
ipsi, hoc est, Lappones, sed Sueci & Norvagi sic appellant. Quare
vero Rheen sit dicta Suecis fera hæc, non magis constat, quam cur
rængi sive Rangifer. Sunt, qui nomen putant accepisse à cursu.
Verum currere, Suecis Renna cum e brevi, & n duplici, cum rheen
unico scribatur & pronuntietur n; e autem longo sive duplici.
Quare aliqui existimant à munditie sic dici, quoniam in ejus
intestinis nullæ reperiantur sordes cum mactatur. Schedæ Johannis
Buræi. Reenen nær han slachtas, fins intet oreent i hans tarm, tii ær
han kallat Reen
. Hoc est: Quando rangifer mactatur, nullæ
sordes inveniuntur in ejus intestinis, inde reen est dictus
. Olaus Petri
mundiciem illam de externa putat accipiendam in corpore. Reen
purum denotat
, inquit, uti & revera est. Nam hyeme nil quicquam
impuritatis in eo externe apparet
. Quicquid sit, vocabulum & hoc, &
cætera sunt recentia, dum animal ipsum pridem fuerit haud incognitum.
Primus qui memoravit, Paulus Warnefridi seu Diaconus
videtur esse, qui floruit circa annum MCCLXX. Ita cnim
habet lib. I. de Gest. Longob. c. 5. Apud hos est animal, non satis
assimile cervo, de cujus ego corio, ut fuerat pilis hispidum, vestem in
modum tunicæ, genu tenus aptatam conspexi, sicuti jam fati, ut relatum est,
Scritobini utuntur
. Dubium vix potest esse, quin describat
vestem, qualis mudd Lapponibus, eisque propria est, ex proprio
ipsorum animali rangifero formata. Quam cum tribuat Scritobinis
sive Scritofinnis, hos eosdem esse, qui deinde Lappones sunt dicti,
manifestum est. Animal ipsum, ex cujus corio vestem scribit
consarcinatam, cervo facit haud dissimile, quod idcirco esse aliud,
quam rangifer, non potest. Ideo & Herberstenius eorum greges
supra nominabat greges cervorum. Et Damianus ait, formam atque
cornua cervorum habere
. Olaus Magnus. In partibus magna Lappiæ
bestia bricornis est, de genere cervorum
. Etsi autem non dissimilis
sit multo, differt tamen in aliquibus. Primum enim major est.
Olaus Magnus. Est degenere cervorum, sed longe procerior. Quod

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0347.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free