- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
324

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

tametsi sit, qui neget, tamen firmat etiam Jonstonus, allato Alberti
testimonio. Albertus, ait in Historia Quadrup. p. 95. speciem cervi
repræsentare dicit, sed majorem esse
. Item Herberstenius:
Nostratibus cervis, inquit, aliquanto majores sunt. Nempe non sunt cervi
omnes generis ejusdem, & platicerotes cæteris magnitudine
cedunt plurimum, qui fere soli per Septentrionem occurrunt. Sed
& aliud est, loqui de altitudine, aliud magnitudine. Licet enim
cervi etiam cæteri sint altiores ob gracilitatem longitudinemque
pedum, corpore tamen facile à rangiferis superantur.
Deinde habet cornua non duo solum, verum tria. Olaus idem.
Cornuum duo cæteris majora, eo loco, quo cervus habet, aliud vero in
medio capitis, ramusculis circumstantibus cæteris brevioribus, situm
est, caput undique contra inimicas bestias, præcipue lupos, armatum
reddens
. Etiam hoc negant, verum sine caussa, & tantum, quia
Olaum non intelligunt. Nec enim ea mens ipsius, quasi tertium
hoc cornu plane sit à cæteris divisum, & seorsum extet, in eorum
medio, magnitudine sola differens, in cæteris simile ipsis,
quomodo pictor ineptus delineavit lib. VII. c. 27. hoc tantum
voluit, provenire ramum quendam inter duo cornua majora,
ortum quasi ex utroque, qui procedat versus anteriora,
cumque dividatur & ipse in nonnullos velut digitos, sit instar eorum
alicujus tertii. Atque tali modo armati hodieque rangiferi
cernuntur non pauci. Duo habent cornua retroflexa, sicut vulgo
cervi, ab his procedit ramus in medio, brevior quidem, sed & ipse
instar cornu cervini divisus in digitos, conversus ad anteriora, qui
ob speciem & divisionem illam non inepte cornu tertium vocatur.
Quãanquam sit frequentius adhuc, ut utrumque cornu talem ex se
natum ramum, & sic cornu quasi aliud minutum habeat, in
frontem versum, cornuaque videantur esse non tria
solum, sed & quatuor, duo retroflexa, uti habent cervi,
duo in frontem prominentia, quod rangiferis est peculiare.
Observavit etiam Lomenius, ac iccirco ita scripsit suo
in Itinerario de rangiferis: Certant velocitate cum cervis,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0348.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free