- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
325

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

mole corporis cedunt: hoc discrimine, quod duplicem cornuum
ordinem gestent
. Ubi ordinem duplicem intelligit unum
ante, alterum retrofiexum, quod apparet ex adjecta ibi
pictura, in qua tamen pictor naturam rei minus probe
assecutus est, quod constabit ex pictura nostra, quæ ad
vivum est confecta. Quin imo Albertus Magnus eis triplicem
tribuit ordinem, quod & ipsum aliter intelligendum non
est. Jonstonus sic ex eo, lib. de Quadrup. p. 95. Tres
secundum eundem cornuum ordines in capite gerit, ita, ut in
singulis bina sint cornua, & caput ejus virgulis compositum
videatur. Ex his duo cæteris majora, in loco cornuum cervi,
quæ ad perfectam magnitudinem augentur, adeo, ut quinque
cubitorum mensuram aliquando attingant, & ramis viginti quinque
conspiciantur. Duo etiam in medio capitis, ut Damarum habentur,
mutilis & brevibus ramis mucronata. Denique alia in fronte anteorsum
versa, ossibus similiora, quibus in pugna potissimum utitur
. Nil à
vero Albertus dicit alienum, nam & sic formata cornua ipsorum
aliquando deprehendentur, ut duo retro sint flexa, duo minora
surgant in altum, duo alia minora tendant antrorsum, omnia suis divisa
sint ramis ac digitis, ex communi tamen simul omnia proveniant
radice, sintque ea, quæ prominent in anteriore, & quæ
tolluntur in altum, velut augmenta & accessiones cornuum
justorum, quæ ad tergum habet flexa instar cervi. Et huc pertinet
effigies à Jonstono prolata tabula XXXVI. sub titulo cervi
mirabilis
, nisi quatenus in ea ex arbitrio pictoris quædam paulo
alieniora. Cæterum hoc non est usque adeo frequens, frequentiora
tria cornua, quatuor frequentissima, sic intellecta, sicut
dixi. Quæ de cornibus eorum dixi, pertinent ad masculos
potissimum, nam feminarum cornua & minora sunt, & in ramos
pauciores divisa. Tornæus: Hornen hafvva oxerenarna
mæchta stoora, vviida, och maonggrænada, men reenkoon har
dem mykit smærre
. Id est: Cornua rangifer masculus habet magna,
ampla, & ramosa, femina vero minora
. Est & hoc peculiare in rangiferis,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0349.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free