- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
328

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

feras & domesticas medium, natum quippe ex utroque. Solent
enim, quod testatur Samuel Rheen, & alibi à me dictum est, ferarum
capiendarum causa domesticas feminas Lappones exponere eo
tempore, quo veneri dant operam. Ita fit, ut quandoque feminæ
concipiant, tertiumque illud genus edant, quod Lappones peculiari
voce kattaigiar vel Peurach appellant, majus cæteris, ac
robustius, & ideo ducendis trahis maxime accommodatum. Verba
Samuelis: Om naogot aflas af vvildreenar och Lapparnas vayar, som the
hafvva luppit bilsamman, the reenar hallas kattaigiar, hvvila varde
store och starka, och the bæsta kiœrreenar
. Hoc est: Si qui nascuntur
ex rangiferis feris & Lapponum fœminis inter se venereo congressu junctis,
eos rangiferos vocant Kattaigiar, fiuntque proceri & fortes, & ad
trahas ducendas aptißimi
. Id quoque ait hoc genus habere
peculiare, quod retineant quippiam feritatis, fiantque subinde
refractarii, pedibusque pugnent adversus eum, qui trahæ insidet. Om the
begynna tredskas, vvænde the sigemot them, som them kiorer, och slao
them med sina fœtter
. Hoc est: Cum fiunt refractarii, vertunt sese
contra eum, à quo aguntur, ipsumque pedibus suis pulsant
. Neque
aliud hoc casu remedium, quam ut vector invertat traham, seque
illa superne imposita protegat, donec ira deferbuerit. Validi
namque sunt, nec compesci verberibus possunt, neque datur tempus vel
occasio ad alia remedia vinculis in traha religato. De feritate
testatur quoque Joh. Tornæus. Ejusmodi fœtus, inquit, præcæteris
insolentior evadit
. Omnes hæ bestiæ veneri operantur tempore
autumnali circa festum Matthæi. Samuel Rheen: Matthæi tiid
om hosten lœpa i siin braosna
. Hoc est: Tempore Matthæi
in autumno rangiferi venere stimulati currunt
. More hircorum
aut cervorum fit congressus. Quod si qui eo tempore mactantur
masculi, eorum caro fœtet, sicut hircorum. Ideo non facile tum
Lappones hoc faciunt, sed aliis temporibus, quibus saporem
habent bonum, ipsis certe cibum præbent optimum, quod jam alibi
ostendi. Fœminæ (quas Lappones sua lingua vocant waiiar) ferunt
uterum per hebdomadas quadraginta, fœtum edunt fere in Majo, id
est, eo tempore, quo Sole denuo gramineque sese possunt recreare.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0352.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free