- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
332

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

fuerat, fiat summa, neque manibus suis premunt caseum, sed ipsi sese casei,
alius alium
. Singuli hi casei requirunt tantum lactis, quantum ex
rangiferis decem potest haberi, sicut idem testatur. Species
rotunda est, magnitudine orbis lignei, quo vulgo utimur in
mensis, crassitie pollicis aut duorum digitorum. Natura casei hi
pingues atque oleosi. Idem: Denna ost ær ganska feet, som giors af den
feeta mioelken som vvaiiorna molka om sommartiid, medam the
foertæra thet feeta græset, som vvæxer i dalerna emellam fiællen
. Hoc est:
Caseus hic admodumest pinguis, quia fit ex lacte pingui, quod prebent
raugiseri fomina per astatem, quando comedunt gramen
succulentum, quod in vallibus montium Norvagiae nascitur
. Licet autem
caseos hosce faciant ex lacte, butyrum tamen facere non possunt.
Olaus Petri. Non tamen ex lacte butyrum conficiunt, sicuti aliqui
frustra tentarunt
. Habent tamen istar ejus quiddam, quod ad sevum
pæne accedit, ut ostendi, ubi egi de victu Lapponum. Jam quia
Lappones utilitates has, & plures alias accipiunt à rangiferis,
icciro curam habent eorum, & in pascua studiose deducunt, eosque
tuentur contra vim ferarum. Samuel Rheen. Reenarna maoste
skoetas natt och dag, Winter och Sommar, att the icke mao bortkomma,
eller af vvildiuren foerskingras
. Hoc est: Rangiferorum cura est
habenda noctes atque dies, hyeme ac æstate, ne amittantur aut à feris
dispergantur
. Solent autem, quo curare possint melius, adesse
semper pascentibus, una cum uxoribus, liberis, famulisque ac
ancillis, eosque circuire, longiusque evagantes increpare, ac
compellere ad gregem, cum tempus emulgendi venit, vel in septum ad
id locum agere, vel religare ad palos. Sepimento utuntur in locis
saltuosis, ubi spatium quoddam, quantum sufficit, includunt
stipitibus longis, collocatis in ambitum super furculas cum duabus
portis, per quarum alteram sepimento immissi rangiferi includuntur,
per alteram emissi, reducuntur in pascua. Quod si veniant in
juga montium nuda, & destituta lignis, ad palos minutos fœminas
rangiferorum religant, donec lac eis fuerit collectum, ut hæc omnia
prædictus scriptor testatur. Pabulum, quo vescuntur rangiferi per
æstatem, sunt herbæ optimæ, quæ nascuntur in vallibus, item folia

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Apr 10 22:07:55 2020 (www-data) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sjlapponia/0356.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free