- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
340

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

victum. Putant Olaus Magnus, etiam ex eo copiam hanc esse,
quod minus turbentur à navigantibus. Verba ejus extant lib.
XVIII. c. 5. Maxima horum animalium (castorum) abundantia est
in septentrionalibus aquis, eo, quod quietiores sunt, quam Rheni vel
Danubii, ubi strepitus est, & incessabilis navigantium labor
. Sed de his,
quia nihil differunt à vulgaribus, non habemus, quæ addamus.
Quemadmodum nec de lutris, quas post castores memorat
Samuel Rheen in superioribus. Subdit his vulpeculas, quarum
copia & varietas per Lapponiam est maxima. Et recenset ipse
nominatim, præter vulgares Svvarte, brande, och Korsræfuar,
sampt blao och huiita ræfvar
. Hoc est: Nigras,
fuscas, cruce notatas, cinereass, & albas vulpes
. Nigræ
pretiosissimæ, quoniam rarissimæ. Apud Moschovios viri maxima in
dignitate constituti pellibus eorum utuntur in pileis, qua de re
jam olim Herberstenius: Valpinæ pelles, & præsertim nigræ, ex
quibus plerumque tegmina capitis facere solent, plurimi fiunt,
decem enim, nonnunquam quindecim aureis venduntur
. Olaus
Magnus lib. XVIII. c. 37. Nigræ pelles pretiosiores cæteris
æstimantur, quia Moschovitarum principes frequentius his utuntur
.
Fuscæ inter nigras, & rufas communes, sunt mediæ. Cruce
notatas Jonston crucigeras appellat, describitque in hunc modum.
Crucigera ab ore per caput, tergum & caudam recta nigri coloris
linea notatur, deinde alia transversa per armos ad pedes anteriores,
quæ duæ lineæ crucis siguram exprimunt
. Hæ vulgaribus rufis
anteferuntur, & plerumque majores, pilisque densioribus sunt
vestitæ. Cinereæ sunt, quas Jonston nominat Isatidas. Color
enim earum velut ex cinereo & cæruleo, qualis Isatidis herba
solet esse, mixtus ac compositus. Quanquam color hic nec
omnium, nec totorum sit pilorum. Nam qui pili longiores
funt, in extremitatibus suis nigrescunt, alii qui brevissimi, &
lanuginosi, fere albi sunt, ut is color ex mixtura quadam
horum resultet. Olaus Magnus supra indicato loco vocat cœlestini
aut asurini coloris
vulpes, uti simul docet, cæteris haberi

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0364.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free