- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
341

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

viliores. Quemadmodum & albas, quas apellat candidas, quia
pili sunt albissimi citra ullam alterius coloris admixtionem,
quales cuniculorum solent esse. Causa, quia numerus earum
maximus, pili quoque haud durabiles: Idem Olaus: Candidæ
pelles minoris sunt reputationis, & coloris cœlestini, aut
asurini, propter multitudinem, & pilorum casum; minus enim
cutibus adhærentes durant
. Quod autem tanto pelles albarum
habeantur numero, fieri ex eo potest, quoniam facilior venatio
ipsarum, cum versentur non in sylvis, verum nudis montibus,
Norvagiam Sueciamque interpositis. Samuel Rheen: Hvvyta
ræfvar finnes allenæ op i fiellen, och icke synnerligen neder, skoglands
.
Hoc est: Vulpes albæ tantum superius in montibus reperiuntur, non
inferius in sylvestri reqione
. Post vulpes nominantur mardures
in verbis superius allatis. Ergo ipsæ etiam in Lapponia frequentes.
Et profecto vix aliunde pelles earum, aut præstantiores,
aut numerosiores habentur. Differunt tamen, meliores enim,
quarum guttur pilos habet lutei coloris, quam albi. Sed hæc
nota. Id peculiare, quod Lapponia martes sive marduros
(nam & sic appellant mardures) non alat, nisi ea parte, qua
sylvestris est. Idem: Maorder finnas allenast i skoglandet, men
icke opp i fiællen
. Hoc est: Mardures inveniuntur tantum in
sylvestri regione, non superius in montibus
. Pabulum quoque
singulare, nam sciuris vescitur potissimum, & avibus Olaus
Petri: Nocte quia acutissimis donatus est unguibus, arbores
ascendit, & sciuri multi ibi illi fidunt præda. Sciurus cum æqualis sit
agilitatis, sed non roboris, salvat se per arborem, circum trabem
currendo. Id imitari hostis nequit. Si ad cacumen cogitur,
aliterque evadere nequit, ex supremitate unius salire in alteram
arborem solet. Hisce non solum animal illud est infestum, sed
etiam avibus majoribus & minoribus. In arboribus pernoctantes
suis unguibus apprebendit, & vorat. Si majores fuerint
apprehensæ, statim ad volatum se conferunt, eo insidente,
& tam diu mordente, quoad in terram mortuæ ceciderint.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0365.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free