- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
361

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

non Lapponica, sed Suetica est herbæ illius appellatio, à maosa,
quod palustres locos, in quibus musci plurimum generatur, significat
Lappones quo sua lingua modo nominent, huc usque mihi non
innotuit. Et hæ quidem herbæ, quas peculiares habere Lapponiam,
nos cognovimus. Cæteri nec dum invenerunt, qui describerent
cum cura, & ad nos perferrent formam speciemve ipsarum.
Quanquam vero herbas habeat Lapponia, quasdam singulares,
quasdam alibi quoque notas, vix tamen multæ sunt earum species.
Id quod colligit & Olaus Petri ex Bothnia occidentali, quæ
Lapponiæ est vicinissima. Nam in ea numero inveniuntur exiguo.
Verba ipsius hæc sunt. Herbarum species in Lappia non ea
multitudine qua alibi in Suecia, proveniunt. Iudicium ex vicinia (cum æstate
ibi non fuerim) fieri potest. In Bothnia occidentali, ad cujus latus
maxima pars Lappiæ sita est supra octoginta (ut loquuntur) simplicia in meum
nunquam venere conspectum. Nunquam autem agrimonia, chelidonia,
consolida regalis, hypericon, pimpinella, esula, aliæque in Suecia
vulgares
. Venio ad muscum, quem varium & multiplicem gignit
Lapponia. Primus est arboreus, villorum longiorum modo dependens
à ramis piceæ arboris potissimum, non raro tamen etiam
reliquarum. Sueci laaf appellant. Secundus, qui per totam
nascitur Lapponiam ingenti copia, rangiferisque per hyemem præsertim
præbet pabulum pæne solus, terrestris est, coloris albi foliis
longis, tenuibus, exilibus, surgens ad pedis altitudinem. Tertius
est & ipse terrestris, sed brevior, foliis exilioribus colore
elegantiore, ex flavo virenti. Hic muscus est exitiosus vulpibus, ideo
concisum Lappones admiscent escæ, qua proposita capiuntur. Quartus
est similiter terrestris, brevis, mollissimus, & maxime delicatus
colore rubro. Samuel Rheen appellat Roedt, leen mossa, them
mycket finnes i Lappmarken
. Hoc est: Muscum rubrum molliculumque,
qui plurimum reperitur per Lapponiam
. Et quoniam tam mollis
delicatusq; est plumarum vice ipsum substernunt infantibus recens
editis, ut loco alio monstratum est. Oblatus nobis etiam est
quintus, foliis latioribus longioribusque, quem fathna Lapones vocare
putantur, contra animi deliquia conducens, si bibatur in jusculo
contusus. Verum dubito, an pertineat ad muscos, potiusq; credo esse

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0385.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free