- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
370

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Solent has Crystallos sive adamantes Lapponicos Gemmatii
quandoque expolire, atque Adamantes veros tanta dexteritate imitari
eis, ut peritos quoque fallant, cujus rei non pauca, etiam in
vulgus nota, sunt exempta. Speciem majoris alicujus istiusmodi seu
adamantis, seu crystalli, nativa sua magnitudine formaque, ut
servatur in Musæo meo, capiti huic subjeci, littera A. signatam,
Adamantibus adjungit amathistos Buræus in superioribus, & vidisse
memini allatos ex Lapponia. Sed erant fere pallidi, nube culisq;
crebris obfuscati, ut cum iis, qui huc adferuntur ex Bohemia, vix
possint conferri. Quanquam audiam, inveniri & præstantiores,
licet rarius. Et est genus hocce totum minus frequens, ac
superius. Idem etiam dicendum de Topaziis, quos tertio loco
nominat Buræus. Servo unum in Musæo meo ex Lapponia allatum
cætera Crystallo similem, excepto solo colore, qui ad dilute
flavum magis inclinat. Atque tales audio esse reliquos plerosque,
nec in tantum fulgere, sicut solent alii, qui alibi nascuntur. Quod
accidere plerisq; harum regionum gemmis compertum est, quando
gignendis coloribus vividis alacribusque, non sunt habiles
perinde, sicut Orientales. Refero ad hoc caput Uniones etiam, seu
margaritas, licet non sint lapides. Producit & eas Lapponia in
fluminibus quibusdam. Ideo sunt constituti certi quidam ex
Lapponibus, qui eas expiscantur. Qualis supra memoratus fuit à
Samuele Rheen, Johannis Peterson, seu Petri filius, Lappo, qui
fodinam argenti Nasafiæll vocatam, primus invenit. Dicitur enim
een Diamantzbrytare sampt pærlefoekiare hoc est, talis qui effringit
adamantes, & investigat margaritas. Scilicet ne harum quidem
regionum margaritæ contemnendæ. Olaus Magnus quidem
pallidiores esse dicit lib. XXII. cap. 21. ubi hæc sunt ejus verba.
Ne autem margaritarum delicata materia post descriptionem piscium
omissa intactaque relinquatur, inprimis faciendum est, in aquilonaribus
terris quosdam esse amnes gemmiferos, quoniam hi conchas producunt,
è quarum testis albicantes margarita, licet pallidæ, propter aërem gelidũ
extrahuntur
. Nec negari potest, quin plerisq́; desit vigor iste, qualis
cernitur & laudatur in Orientalibus. Inveniuntur tamen subinde,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0394.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free