Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
quæ vix, ac ne vix quidem eis cedant bonitate pulchritudineque.
Nam magnitudine ac rotunditate prorsus exacta plurimum eas
quoq; superant. Adeo sunt paucæ, quæ non habeant figuram plane
sphæricam, si modo fuerint maturæ. Reperiuntur enim magno
numero & immaturæ, dimidia parte rotundæ, altera dimidia
planæ, ab ea parte, quæ rotunda est, pulchræ nitentesque, ab altera
vero flavo vel luteo colore fuscæ ac obscuræ. Sicut utrarumque
exempla in Musæo meo testantur. Denique ante annos pauculos
conspecta mihi margarita est à Bothnia Holmiam allata, tam
magna, tam exacte rotunda, tam vividis coloribus fulgens, ut eam
sibi fœmina illustrissima unicam solamque pro centum viginti
nummorum imperialium pretio addici voluerit. Firmante gemmario,
si ejus alteram haberet parem, se id par margaritarum memini
minoris, quam imperialibus quingentis venditurum. Habet igitur &
hac parte Lapponia, qua possit censeri.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>