- Project Runeberg -  Skrifter utgifna af Svenska sällskapet för antropologi och geografi / Geografiska sektionens tidskrift /
6

(1878-1880) [MARC]
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Nr. 2. Ett geografiskt arbete öfver Skandinavien från år 1532. Utgifvet af HANS HILDEBRAND

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

6

Bd I. Nr 2.

JACOBUS ZIEGLER

& difficiles nauigationes, populus ferè est relapsus ad gentilitatem,
alioqui ingenio mobilis, & magicis artibus impense deditus.
Feruntur: id quod etiam in Laponia dicemus: magicis carminibus ciere
tempestates maris, & inuoluere periculis peregrinas naues quas sunt
predaturi. Ipsi enim scorteis & subtilibus nauigijs utuntur, tutis à
quassatione maris et scopulorum, ad hunc modum laborantes alias
adoriuntur. Petrus Martyr Medio lanensis in hispanicis nauigationibus
scribit, Antoninum quendam Cabotum soluentem à Britannia,
naui-gasse continue uersus septentrionem, quoad incideret in crustas
glatiales mense Iulio, inde ergo conuersum remigasso continuo
secundum littus sese incuruans austrum uersus, donec ueniret ad situm
contra Hispaniam supra Cubam insulam Canibalum. Quæ narratio
non nihil causæ dedit mihi ut Gronlandiam ultra Huitsareh
promontorium extenderem ad continentem Laponiæ, supra Yuardhus castrum,
& id feci eo libentius quo & senior Archiepiscopus Nidrosiensis
constanter affirmabat, mare illic in anconem curuari. Accessit id quoque
quod Lapones consentiunt in iisdem studiis magicis, & religionem
Christianam neque sectantur neque refugiunt, per quæ ego existimaui
istam similitudinem utrique genti accidere, quia sese contingerent
per continentem. Distantiæ quoque uideutur non refragari, schoeni
enim intersunt inter utranque gentem non integri ducenti. Fecit &
hoc ad coniecturam quod Cabotus fertur in glatiem incidisse. Et
quamuis de mense Iulio contendam non bene relatum esse, adeo si
sub polo quoque ipso nauigatum foret: ob eà quæ in eam rem antea
disseruimus: tamen quod aliquo tempore per glatiem nauigauit, id
testatur quod non per mare uastum, sed propinquis littoribus in sinus
formam comprehensum nauigarit, quando ob eandem caussam sinus
Gothanus concrescat, quoniam strictus est, & fluuiorum plurium &
magnorum ostia salsam naturam in parua copia superant. Inter autem
Norduegiam & Islandiam non concrescit ex diuersa causa, quoniam
uis dulcium aquarum illic superatur à uastitate naturæ salsæ. Fama
est: sed incerto hactenus auctore: quod Hispani adnauigent hoc
tempore Gronlandiam & quam dicant terram uiridom, Argumentum eius
esse aiunt Merces quasdam exportatas ab his, & recognitas quod forent
rerum quales apud Gronlandiam reperiuntur. A septentrione pertingit
ad terram incognitam sub polo, unde etiam ueniunt in hanc Pigmei
predatores. Quod etiam argumentum fuerit terras subpolares habitari,
igitur Chersonnesi

Gronlandiæ descriptio sic se habet.

Lateris orientalis, quod Norduegiam respicit descriptio.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 21:23:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/ssfaog/b/0036.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free