- Project Runeberg -  Skrifter utgifna af Svenska sällskapet för antropologi och geografi / Geografiska sektionens tidskrift /
16

(1878-1880) [MARC]
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Nr. 2. Ett geografiskt arbete öfver Skandinavien från år 1532. Utgifvet af HANS HILDEBRAND

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

16

Bd I. Nr 2.

JACOBÜS ZIEGLER

milia faciunt. Istud uero majorem in modum: quod silicem praeferunt:
collaudandum, cum quod hæc Philosophia domestica est, tum quod
significationem habet nimis quam affinem his sacris, ut enim silex
la–tontem in se ignem habet qui concussione emicat, sic in utroque
sexu est recondita uita quæ tandem profertur mutua copula in
prolem uiuentem. Prœterea, incantatores sunt perefficaces. Magicos
nodos tres nectunt, pendentes à loro, ubi unum soluerint cient
uen-tos tolerabiles, ubi alterum, uehementiores, ubi tercium, mouent
apertam tempestatem, ita ut ueteres fulmina eliciebant. Ea arte isti
utuntur in nauigantes ex arbitrio ita ut his fauere uel minus uisum
fuerit, ita sistunt & mouent flumina & maria. Faciunt quoque è
plumbo iacula magica breuia ad modum digiti, ea emittunt per
•quamuis dissita loca in eos de quibus uindictam expetunt. Hi oborto
carcinomate à crure uel brachio intra triduum uehementia doloris
exanimantur. Sol occidit illis locis, & ducit noctem unam per tres
ferè menses brumæ, per quos non habent lucem nisi qualem
crepuscula, clarissima quidem sed in paucissimas horas, qualesque lunares
splendores faciunt. Itaque diem quo Sol ad hemisphærium redit
festum habent, & ducunt læticiam solemni festiuitate. Hi sunt mores
gentis nequaquam absurdi ita ut siluestris, utque nomine Laponum
conseri debuerit, sed olim quando sub imperio domestico uixit, &
nulla commertia cum uicinis habuit, & suas opes ignorauit, nec
prae-cium nouit domesticarum pellium sub orbe nostro atque earum
multam copiam leuium rerum repensione commutauit. Hic puto
simplicitas ad Laponum nomen deflexa est.

L APONI A terra extrema Schondiæ cognitæ uorsus septentriones,
terminatur hæc etiam hac parte ad incognitum nobis orbem, praeterea
parte maris externi secundum descriptionem hanc

Littus primum 70 72
Littus sequens 80 70
Quod etiam sequitur 90 70

Ex cetarijs huius maris plurimam copiam piscium exportant ad
Nord-bothniam & Russiam albam, terras uicinas, unde licet coniectare

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 21:23:43 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/ssfaog/b/0046.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free