- Project Runeberg -  Svedenborgs drömmar 1744 jemte andra hans anteckningar /
74

(1859) [MARC] Author: Emanuel Swedenborg With: Gustaf Klemming
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

sint hæc ”Num contra Mare excandescentia tua, Jehovah,
qvod eqvites super Eqvis tuis, Currus tui salus, caleasti Mare
Eqvis tuis, lutum aqvarum” Habak: III: 8. 15. ”Ungulæ Eqvo-
rum Jehovæ sicut rupes reputantur” Esaj: V: 28. Pra incre-
patione tua obdormivit et Currus et Eqvus, Psalm: LXXVI:
6. 7. Evertam thronum Regnorum, ac evertam Currum et
Eqvitantes in eo, ac descendent Eqvi et Eqvites eorum,
Hagg: II: 22; Exscindam Eqvum ex Hierosolyma, contra
logvetur pacem gentibus, Sach: IX: 10: in his locis per
Eqvum significatur Jntellectus; veri Ecclesie, per Currum
Doctrina inde, ac per Eqvitantes et Eqvites illi qvi in in-
tellectu et doctrina ex Verbo sunt. Adhuc evidentius ex
his ”Congregate vos e circuitu super Sacrificium meum, sa-
tiabimini super mensa mea Eqvo et Curru, sic dabo gloriam
meam inter gentes” Ezech: XXXIX: 17. 20. 21. ”Con-
gregamini ad Cænam magnam Dei, et comeditis carnes Eqvo-
rum et Sedentium super illis, Apoc: XIX: 17. 18; agitur
ibi de Nova Ecelesia a Domino instituenda, et qvod tunc
aperietur intellectus Verbi, ac instruentur in Doctrina veri
inde, qvid alioqvin forent nisi ludiera, qvod satiarentur super
mensa Domini Eqvo et Curru; et qvod comederent carnes
Eqvorum et Sedentium super illis. Præter allata patet
significatio Eqvi et Currus ex his ”Accinge gladium tuum,
Potens! conscende, Eqvita super Verbo veritatis” Psalm:
XLVI: 5. 6. Cantate, extollite Eqvitantem super nubi-
bus” Psalm; LXVIII: 5; Jehovah Eqvitans super nube,
Esaj: XIX: 1.2: Psallite domino Eqvitanti super Cælo
cæli antiqvitatis, Psalm: LXVIII: 14. Deus Eqvitavit super
Cherubo, Psalm: XVIII: 11. Tunc delitiaberis in Jehovah,
et Eqvitare te faciam super excelsa terre, Deutr: XXXII:
12. 13. Eqvitare faciam Ephraimum” Hosch: X: 11: per
Eqvitare in illis. locis significatur instruere et instrui in veris
doctrinæ, et sic sapere; per excelsa terra significantur sublimia
Ecclesiæ; et per Ephraimum etiam significatur intellectus
Verbi. Similia per Eqvos et Currus significantur, per Qva-
tuor Curros exeuntes inter montes æris et per qvatuor Eqvos

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Oct 11 12:55:39 2022 (aronsson) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sveddrom44/0084.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free