- Project Runeberg -  Svedenborgs drömmar 1744 jemte andra hans anteckningar /
75

(1859) [MARC] Author: Emanuel Swedenborg With: Gustaf Klemming
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

illis alligatos, qvi erant rufi, nigri, albi et grandinatis qvi
etiam vocantur spiritus, et dicuntur exivisse a stando juxta
Dominum totius Terræ, Sach: VI: 1 ad 8. 15. Similia etiam
per hæc ”Cum aperuit Agnus sigilla libri, ordine exiverunt
Eqvi, primo Eqvus albus, secundo Eqvus rufus, tertio Eqvus
niger, et qyarto Eqvus pallidus, Apoc: VI: 1 ad 8; per Librum,
cujus sigilla Agnus aperuit, intelligitur Verbum, qvod inde
non aliud exire potuerit qvam intellectus ejus, patet; qvid
alioqvin foret, qvod ex Libro aperto exirent Eqvi. Qvod
Eqvus significet Jntellectum veri, et Currus Doctrinam, con-
stat ex iisdem in sensu opposito nominatis, in qvo Eqvus
significat Jntellectum; per ratiocinia falsificantem vera, et
Currus doctrinam seu hæresin inde, ut in sequentibus ”Væ
descendentibus in Ægyptum pro auxiliis, et super Eqvis in-
nituntur, et non respiciunt ad Sanetum Jsraelis, nam Ægy=
ptus homo et non Deus, et Eqvi ejus caro et non spiritus,
Esaj: XXXI: 1. 3. Pones supra Jsraelem Regem, qvem
elegerit Jehovah, modo non multiplicet sibi Eqvos, ac reducat
populum in Ægyptum ut multiplicet Eqvos, Deutr: XVII:
14. 15. 16; hæc dicta sunt, qvia per Ægyptum significatur
naturalis homo, qvi per ratiocinia ex sensibus corporis per-
vertit vera Verbi, qvid alioqvin, qvod Eqyi Ægypti caro et
non spiritus, et qvod Rex non multiplicaret eqvos, hoc est,
falsa religionis. ”Aschur non servabit nos, super Eqvo non
eqvitabimus” Hosch: XIV: 4. Hi in Curu, et illi m Eqvis,
nos vero im nomine Dei nostri gloriabimur” Psalm: XX:
8. 9. Mendacium Eqvus ad salutem, Psalm: XXXIII: 17.
Dixit Sanctus Jsraelis, in fiducia erit virtus: vestra, sed
dixistis non, super Eqvo fugiemus, et super Veloce eqvita-
bimus, Esaj: XXX: 15. 16: Ponet Jehovah Judam sicut
Eqvum gloriæ; pudefient eqvitantes Eqvis, Sach: X: 3. 4. 5,
Adducam contra Tyrum Regem Babelis cum Eqvo, et cum
Curru, et cum Eqvitibus, præ abundantia Eqvorum obteget
te pulvis eorum, præ voce Eqyitis: et Currus commoyvebuntur
muri tui, per ungulas Eqyorum suorum conculcabit omnes’
plateas tuas” Ezech: XXVI: 7 ad 11; per Tyrum in Verbo

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Oct 11 12:55:39 2022 (aronsson) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/sveddrom44/0085.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free