- Project Runeberg -  Svenska riksdagsakter jämte andra handlingar som höra till statsförfattningens historia. Under tidehvarfvet 1521-1718 / 3. delen. I. 1592-1594. II. 1595-1597 /
321

[MARC] With: Emil Hildebrand, Oscar Alin
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

1594 321

atque promissa conditionibus, sua M. confirmaret. Ad hunc
locum et tempus coronationis, quorum consiliis vel quo jure
jam non ambigimus, provocatum est. Huc cum ante quatuor-
decim dies ventum sit, nihil tamen magis quam antea, imo
minus et quidem quod initio tractationis inauditum esset, omni-
bus regni statibus quam humillime sollicitantibus impetratum
est, ita ut conventum coronationis re infecta dilabi videamus
et nos omnes, Deus M:tem Reg. servet, summum discrimen inci-
dere. Quamobrem cum V. D. rerum expertiss. satis constet,
qua ratione regna adeunda et gubernanda sint, petimus, sua-
demus atque hortamur etiam atque etiam pro sua in nos et
regnum hoc &equitate, tum potissimum fidelitate in ipsam Reg.
M., si aliquid apud suam M. vel auctoritate vel consilio
possunt, quod nobis persuasum habemus, velint, omnibus aliis
nostratibus vel quibuscunque rem perturbantibus explosis, suam
M. ad salutaria consilia iterum revocare, ut sua M. et jam jam
quidem se tempori accomodet neque id auspiciis regni suiten-
tet quod nulli aliquot annis in solio confirmato absque periculo
succederet. Huic vestro consilio suam M:tem locum daturam
speramus et nos summi beneficii loco et ipsamet M. aliquando
habitura est. Sin minus, unde fortassis gravius aliquid posset
imminere, quod Deus clementer avertat, nos coram omnibus
christiani orbis regibus atque principibus denique universo homi-
num genere tam nostro quam omnium regni huius statuum
nomine solenniter ac omni meliori modo et forma protestamur
et protestabimur nos in tempore premonuisse et avertere vo-
luisse, prout planum faciemus ex actis, transactionibus, juribus
ac legibus non abrogatis regni huius simul ac transactionibus
antehac, cum inquam sereniss. rex noster patria potestate per
electionem regni Polonize 21:m primum annum suee eetatis agens
liberatus esset, quarum exemplar nunc mittimus. Itaque nos
huius rei in perpetuum excusatos esse volumus et merito de-
bemus. Sanctissimam ’Trinitatem, tum quoque V.R. et Il. D.
testes huius nostre protestationis per hoc scriptum nostrum
compellamus. Quod reliquum est D. Vestris studia et officia
nostra paratiss:a pro posse deferimus. Dat. Upsalie 15 febr.
a:0 1594.

Senatores, equestris ordo,
nec non omnes regni Svecie status,
qui ad comitia coronationis jam Upsalie congregati sunt,
suo ac absentium confratrum nomine.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 01:07:30 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/svriksdag/3/0345.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free