Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
RIKSDAGEN I UPPSALA 1594.
(Jämf. sid. 328, 329.)
Konung Sigismunds protest mot de honom på riksdagen i Uppsala
aftvungna löftena. Uppsala 1594 den :5/.s februari.
Afskrift, meddelad af lektor H. Huldt, efter det i Vatikanska
arkivet, Bibl. Borghese II 91 B, förvarade originalet.
Sigismundus Dei gratia Suecorum etc. significamus universis et
singulis, ad quos he nostre littere pervenerint quod, cum nihil charius,
nihil antiquius unquam habuerimus quam matris ecclesie spirituales
fines proferre, cum alibi, tum precipue in patria nostra, quam ob rem
etiam tam difficile iter ac periculosum maris traiectum iniquissimo anni
tempore suscepimus; nihilominus tamen, cum subditorum conjuratio,
perfidorum quorundam constans malitia ac omnium metuenda rebellio
sic conatus nostros remorarentur, ut non solummodo de tantarum rerum
felici progressu, sed ne de imperio quidem et vita valde securi essemus,
presertim ob paucitatem fidelium servitorum et militum, quorum auxilio
contra ingruentem vim uti possemus, servire itaque tempori cogebamur
iisque annuere, que proposito nostro ex diametro erant contraria. Quze
cum tanto sint indigniora, quanto a subditis rebellibus nobis maxime
invitis extorta sciunter, protestari contra heec solenniter voluimus, prout
hisce protestamur coram Deo, angelis, sede apostolica summoque ponti-
fice, sanctissimo domino nostro Clemente octavo, ac omnibus tam
spiritualibus quam secularibus catholicis, superioris ac inferioris status,
cuiuscunque dignitatis vel eminentix fuerint, nos nihil in preiuditium
ecclesie catholicx aut subditorum catholicorum facere aut voluisse aut
consensisse, sed commisisse haec omnia prepotenti Deo ac in eum
statum imperii nostri rem totam rejecisse, quo meliori modo et occasione
oportunum remedium hisce omnibus afferri possit. Promittimus igitur
atque sancte recipimus nos, quam .primum ad plenum imperium vene-
rimus ac res nostre [in?] meliori statu fuerint, conaturos atque effec-
turos, ut publicum catholice relligionis exercitium, si non ubique, ta-
men aliquam in regni partem introducatur. Tum etiam iis, qui dome-
stici(?) sunt fidei, ita providebimus, ut nihil sibi ad convenientem vitae
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>