Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Johan Columbus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Summa sed illorum mihi tu, dulcissittie princeps;
Hæc tibi naturæ favet indulgentia, tecum
Omnia læta tuis proventuque ubere surgunt
Ipse leges flores, tua cum succreverit aetas,
Quos neque vis tanget Bore» neque flamma vapore
Siria torrebit nec edacia tempora laedent.
Adjicies fructus, quos virtus alma parentum
Educat et Pietas sacris adservat in antris.
Jam nunc illius mihi blanda alludit imago
Temporis et cupido (nec spes mea vota refellet)
Praecipitur sensu, cum te vigor ille paternus,
Quem tener ore, manu, quem fronte et lumine reddis,
Ducet in exemplum, cum certa imitamina regem
Sic quoque promittent. Stabunt in dicta parati
Et leges pueri accipient, nutumque secutis
Obsequium laudes, mens adferet aspera poenam,
Et pariter justum te sentiet utraque turba.
Mox quia deposcunt etiam sua tempora Martem,
Huic quoque proludes: ferientur tympana rauco
Parva sono, serieque sua pilata sequentur
Agmina, vera patrtim soboles et itura suorum
In laudes tecum , faveat modo Numen et annos
Addat, ut illa spei quota pars, dilecta juventus,
Signa tui ductu patris majora sequatur,
In senio tandem et maturi finibus ævi
Accessura tuis et jam rectura mirioreÄ
Cetera non dico, quæ provida cnra parentum
Dispiciet, quibus illa modis, quibus artibus ignem
Temperet hunc animi, facilemque ad maxima fingat,
Ut summos imiteris avos, documenta futuris
Maxima, seu duri rapidissima fulmina Martis,
Gustavos Carolosque legas, seu pace relucens
Maternum tueare genus, patriæque statorem
Quemque suæ. Verum genitor propioribus oHm
Urgebit stimulis; eadem tibi patria, sanguis,
Nomen idem; veniet monitricibuB inde facultas .
Vocibus, eripient decora usque domestica somnos
Incendentque animos exemplaque in ardua mittent
Hæc et plura mihi patriæ prælustris imago
Farier (o quarum quam felix nuntia rerum!)
Visa diemque suo teoltennein indicerè cantu.
Mox humiles ingressa preces, Huc respice, dixit,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>