- Project Runeberg -  Ymer / Årgång 12 (1892) /
39

(1882)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Bilagor.

Afskrifter ur det Chigianska manuskriptet.

De Norvegia (fol. 28 r.)

(I margen.) quomodo gentes norvegiæ effectæ sunt christianæ.

Norvegia latissima eat provincia in europa mari fere undique
circumcincta sub aquilone distensa, gothorum regionibus contermina.
Nam a parte meridiana et orientali per quoddam flumen quod albia
dicitur a Gothia est divisa, est autem regio asperrima et frigidissima,
montuosa, silvestris et nemorosa. Cujus incolae plus de piscatura et
de venatione vivunt quam de pane. Nam rara est ibi annona propter
magnitudinem frigoris. Ibi feræ multæ ut ursi albi, fibri qui et
castores dicuntur. In eius aquilonari parte non videtur sol occumbere
in estivali solistio per plures dies. Nec etiam videtur ibi sol per
plures dies in solistione iemali. Unde tunc temporis oportet incolas
terrae operari cum candelis et artificia facere frumenti vini et olei
expers est nisi aliunde deferatur. Gens eius est ingentis formae et fortis,
et validi, sunt piratæ. Ab oriente habet galatiam, a septentrione
ysclandiam ubi mare perpetuo congelatur, ab occidente oceanum
iber-nicum et britannicum, a meridie datiæ et gothiæ finibus terminantur.
Et cum gentes ipsius provinciae diu in tenebris ignorantiae
permansissent novissime dominus noster JesuB Christus per fideles suos
pre-dicatores perduxit norvegios ad fidem. Et factae fuerunt ibi ecclesiae
et sacerdotes instituti. Et quam plures episcopi amici dei ibi
praefuerunt et multitudo plurima salvatorum inde a Christo in coelum
assumpta est. Circa vero novissima tempora praeclari ordines
predica-torum et minorum tamquam novi apostoli missi a deo populos
nor-vegiae illuminaverunt sanctis operibus et pretiosa doctrina sacræ
scripturae. Fratres autem commorantes ibidem habent in locis suis stufas
ubi calefaciunt sæpius et ferventes aquas per occultos meatus dirigunt
iu refectorium, et intra scamnos et sedilias mittunt ubi fratres sedent
ad comedendum, aliter evadere non possint.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 14:47:24 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/ymer/1892/0049.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free