- Project Runeberg -  Nordisk tidskrift för bok- och biblioteksväsen / Årg. XXIV. 1937 /
158

(1914-1935)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

158

PAL’L LEHMANN

idem invitat. Ad huius ergo cantici evidenciorem noticiam sub compendio
deliberandum est, quis auctor huius cantici fnit, que causa cum ad hoc
opus incitavit, quam in hoc opusculo inateriam habuit, quo modo tractanda
idem ordinavit.

Papa Gerbertus1, in quo non solum humana, ymmo eciam supercelestis
viguit sapiencia, hoc opusculum edidit, in quo sicut et in factis miraculis
extitit, ita verborum et nominum turbator ammirandus apparuit. Hic est
ille, de quo celeber ille versus prepositus est:

’Transit ab R Gilbertils ad R, post papa vigens2 R.’

Qui quamvis pre ter Christiane religionis racionem multa minus recte face rol,
tarnen anteacta religiosissimo fine conclusit, sicut de gestis eius
con-scriptus liber ostendit. Qui ut sollempnitati Michaelis archangeli quoddam
applausionis tributum persolveret et quedam de naturis et offieiis et
ordini-bus supercelestium spirituum reseraret, hoc opus conscripsit, in hoc nobis
satis deserviens, qui per hoc opusculum quarundam celestium creaturarum
revelacionem habemus et canticum, quod in sua solempnitate Michaeli
concivibusque suis applaudere possimus. Materiam vero habet spiritum
increatum spiritusque creatos, de quibus sub compendiosa ordinacione
satis commode pertractat. Ex qua materia salis elucescit hoc opusculum
duabus speciebus theoloye deservire apotetice et ypotetice. Apotetica vero
dicitur illa theologie species, que de unitate trinitatis et trinitate unitatis
speculacionem pollicetur. Unde et apotetica quasi superposita dicitur, quia
in ca de superexcellentibus Domini Dei agitur. Ypotetica vero dicitur illa
theologie species, que celestium civium spondet doctrinam. Et ypotetica
quasi superposita censetur, que creati spiritus speculacionem prosequitur.
In tractando vero is ordo servatur: primo quasi vice prohemialis brevem
premittit prefacionem, in qua ad Deum dirigendo sermonem a potencia
benivolenciam captat et, lit a nobis eius potencie laus exhibeatur, invitat,
cum ait ’Ad celebres’. Gonsequenter ab offieiis et ordinibus angelorum
eorumque naturis, in quibus specialiter eius sapienciam resultat, cum
multi-formiter commendat. Tercio et ultimo loco ad ipsos celestes spiritus
ora-cionem dirigens tractatum sub deprecatoria conclusione finiens, ut per
eorum patrocinium in eterne civitatis palacium introducatur, eos mulli-

1 Cerl>ertus Hs.

2 vigente Hs.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 16:14:37 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/bokobibl/1937/0166.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free