Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Viro Excellentissimo
DD. ABR. BÅCK.
Radix Absinthii pontici laudatur a Germanis, quod illa non,
uti ipsa herba, inebriat et temulentos reddit, sed est etiam
debilior.1
Agrimonia minime excludi potest; ejus infusum in febribus
ardentibus, utpote summum refrigerans, per totam Americam
quotidianum est, ut de viribus non sit dubitandum; reliquas ut
taceam vires.
Betonica apud veteres inter primaria medicamenta locum
obtinuit, nobilis facta libro Antonii Musae; sed constitit demum
Ve-tonicam Musae non fuisse Betonicam, sed flores Tunicae, ideoque
hodie eviluit; at vero vires Betonica» sunt singulares. Primo inter
omnes labiatas s. verticillatas maxime corroborans est. Dein etiam
inebriat, quod nulla alia planta verticillata, indicio hanc agere in
nervos, potenter etiam sternutationem excitat, quod neque ulla alia
verticillata.
Erysimi herba clarum nomen per Lobelium obtinuit in
infarctu pulmonum; acris aliquantum est et Armoraciae
quodammodo viribus, sed potest exsiccari salvis viribus, quod vix ulla
alia Tetradynama s. siliquosa; adeoque non autlior essem ut
excluderetur.
Herba ipsa Britannicae excludatur, sed radix absolute
retinenda.
Prunella possimus commode carere.
Lignum Rhodium etiam exulare potest.
Valerianse majoris Radix sapore et odore longe vehementior
et fortior est Valeriana minore sive nostrate; et cum major in
hortis crescat, facillime inter omnes Hortenses plantas autlior essem
ut haec nostrati praeferetur.
Chamomilla tam romana quam nostras debet assumi, prior in
duritie mammarum, in Nephritide, colica, torminibus a partu, in
enematibus, vi sudorifera puerperis &c. insignis.
posterior in Dysuria, vomitu gravidar., Gardialgia, Tertiana,
Balneis, Pediluviis, fomentis &c. usitatissima est; nec iisdem viribus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>