Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Qua sol surgit aquis et qua descendit in undas,
Tu doctos inter nobile nomen habes.
Diversas linguas nosti, diversaque regna
Yidisti, libris innumerisque clues.
In disciplinis variis non doctior alter
Te fuit, et melius scribere nemo potest.
Primus Danorum iuvenis complexus amore
Fraterno Sviones virque senexque simul.
Hine obitum, Molbeche, tuum Telluris imago
Suecanæ plangens fletibus ora rigat.
Et tibi iusta ferunt grati iuvenesque senesque,
Quandoquidem nobis semper amicus eras.
Hos inter primus, sparsis super ora capillis,
Decedente die te veniente gemam.
Si quibus interdum gravis austerusque videtur,
lllius assiduus caussa putanda labor.
Si semel exarsit, subito mistescit, et ullra
Miranti placidus verba benigna facit.
Haud aliter, nimbis fugientibus, omnia late
Luce nitent, avibus lætaque rura sonant.
Si mores quæris;1 nulla ostentatio, nullus
Astus, at integritas priscaque simplicitas.
lam plus quam septem, Molbeche, decennia natus
Tu Soræ patria contumularis humo.
Hic, puto, per totam locus est notissimus Arcton
Insigni templo nominibusque suis.
Sic tandem fessus cara tellure quiescis,
Et, non fallor enim, molliter ossa cubant.
Pars immortalis, mens enthea, pervolat æthram,
Scrutaturque sagax solis utramque domum.
Mira luce videt summi tabularia cæU
Angelicosque choros astriferumque thronum.
Mox sequar, inveniamque sacris regionibus illum,
Adspectuque pio colloquioque fruar.
Interea properata, precor, ne carmina lædant
Manes, quis modo mens testificanda mea est.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>