- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
3

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. . 3

nobis quam accuratissimam cognitionem pariamus. Quod ut assequa-
mur et, quarum quisque virtutum laude eluxerit et alius alium preesti-
terit, ut intelligamus, necessarium est eos inter se conferre atque com-
parare. Ad hujusmodi autem comparationem instituendam peropportune
mihi videtur accidisse, quod non modo Sophucles, sed etiam Euripides
easdem res in Electris suis, quas in Choöphoris antea Aeschylus, trac-
tavit exeque fabule omnes ad nostram atatem salve venerunt. Ni-
hil enim dubito, quin, si h& tres tragoedie inter se comparentur et,
qua queque arte sit composita, examinetur, futurum sit, ut quum uni-
versa Grecorum tragoedia qualis fuerit tum horum tragicorum cujusque
ars quibus virtutibus foruerit, et facilius et melius intelligatur, quam
si alie quelibet tres eorum fabule inter se conferantur. Ad quam
meam sententiam haud scio, an nemo non sit accessurus, nisi qui sibi
persuaserit, neque argumentum illud commune, quod in his fabulis trac-
taront poete, tragoedie componende accommodatum fuisse neque si-
milem omnes diligentiam atque curam in illo tractando consumpsisse.
Constat autem et in Choöphoris Aeschylum et in Electris Sopho-
clem atque Euripidem, quo modo Orestes, Agamemnonis filius, a Cly-
temnestra matre socioque illius Aegistho poenas repeteret cedis paternee,
proposuisse. Hec actio, que in ulciscendo versatur, primo illa quidem
aspectu nobis, qui nostri sunt mores atque religio, tragoedie majestate
parum digna videtur. Sed memoriam puto esse repetendam temporum
antiquissimorum, si de illorum, qui tum fuerunt, hominum dictis factis-
que recte existimare volumus. Vigebat, ut apud omnes fere vetustissi-
me antiquitatis gentes atque etiam apud hujus etatis paucas, sic apud
prisce vetustatis Greécos ille mos, ut par pari referretur. Quod jus
talionis non ab hominibus inventum, sed a diis ipsis sanctum habeba-
tur et a religiosissimo quoque servabatur diligentissime. Quamobrem, si
quis nece affectus erat, proximus quisque illius pro sanctissimo habebat
officio poenas cedis ab interfectore repetere. Neque profecto hanc con-
suetudinem tam absurdam censebimvs et a recta ratione alienam, si
meminerimus, nullam illis temporibus fuisse legibus atque institutis tem-
peratam civitatem, que justum supplicium ac scelere quoque dignum
constitneret et improbos homines, quum injuste facerent, poena afficeret
debita. Hinc enim factum est, ut singulorum esset pro viribus et qua-
cumque ratione sua ipsos tueri et a violantibus defendere. Hoc autem
officium consentaneum erat tanto majus a quoque haberi, quanto ma-
gis ea, que erant defendenda, ad se pertinere putabat. Quod quum
cognatos et consanguineos inter se vehementer pertinere ac maximo
necessitudinis vinculo conjunctos viderent, nihil antiquius habebant,
quam ut, si cui nex illata esset, ii, qui cognatione eum maxime at-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:44:23 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0261.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free