- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
110

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

110 Joh. Johansson.

Aegistho quam maxime conspicua erat. Quo securiores se putant ab
Oreste, eo magis iis periculum ab eo appropinquat atque imminet. Le-
titia exsultant, quod ad voluntatem iis res fluere viderentur, quum ma-
xime fortunam suam deplorarent oporteret. Tam in tuto se numquam
confidunt esse collocatos, quam eo ipso tempore, ubi in eos gladium
Orestes destrinxit. Qui error quanto major, tanto acerbior. Verba
sepe tam ambigua faciunt, ut spectatores, quibus verus rerum status
cognitus esset, in contrariam partem ea facile interpretari possent. Que
ambiguitas verborum qualis sit, quum aliis e locis animadverti potest,
tum e sermone illo, qui inter Aegisthum redeuntem collatus est et
Electram.

Sunt, qui dicant Aegisthi personam tragoedie majestate parum
dignam esse prudentiusque Sophoclem fuisse facturum, si in scenam
eum non induxisset !). Fateor Aegisthum ita moratum esse, vix ut in
eum ea quadrarg, que Aristoteles de homine tragico precipit?), dici
possint. Sed tenendum est eos tantummodo homines ab Aristotele in-
telligi, qui primas agunt. Aegisthus autem non magis primas sustinet,
quam altera ex parte Örestes. Quare non tam in iis fabul&e vis tra-
gica, quam in Electra et Clytemnestra cernitur. Jam vero memorias
quasdam fuisse, quas mutare poetis tragicis non licuerit, Aristoteles do-
cet 3). Ex quibus una quin fuerit memoria de Oreste a parricidis poenas
repetente, vix est dubitandum. Que si ita sint, perspicuum est, quamob-
rem esse Sophocli visum sit, quod, in qua tragoedia Orestes patrem ulci-
scens fingeretur, in eadem Aegisthus, sua indutus persona, ocnlis spec-
tantium subjiceretur, quippe quem memoria proditum esset si non auctorem
cedis Agamemnonis, at Clytemnestre conscium atque adjutorem fuisse ’).
Neque profecto Aeschylus in scenam Aegisthum non induxit et in A-
gamemnone et in Choöphoris; noluit tamen partes ei multo graviores
tribui nec moribus eum ornari melioribus. Clytemnestre est minister
et adjutor et apud Aeschylum et apud Sophoclem, magna affectus i-
gnavia et superbia. Ante Clytemnestram eum ab Oreste occisum Ae-

posita. Cfr. Thudichum: die Tragödien des Sophocles II. p. 332 et Th. Bergk,
Griech. Litteratur p. 365 in Allgemeine Encyklopädie d. Wissenschafte und Känste
von Ersch u. Gruber, 81 Th. Leipzig 1863.

’) Cfr. M. Rapp. et Mesnard. Il. I. et Westrikii disput. p. 180. Sopbhocles
quam fideliter se ad Homeri auctoritatem in moribus Aegisthi deping»udis applica-
verit, ex Homeri Od. 3. 310 perspicuum est.

2) Art. poet. ec. 13 et 15. ") Art. p. c. 14.

3) Eandem puto fuisse causam, cur Pyladem, OÖrestis amicum et comitem, in-
duceret, etsi nihil prorsus neque diceret neque vero ageret. Tam fama apud om-
nes Grecos celebrata erat Orestis et Pyladis amicitie conjunctionisque necessitudo,
ut alter sine altero cogitari non posset.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:44:23 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0368.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free