- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
134

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

134 Joh. Johansson.

nis et Clytemnestre filia; appellor Electra. Quo modo loqui narrantis
esse, non agentis apparet nimisque ita Euripidem consilium suum ape-
ruisse prologis auditores docendi, quinam sint agentes: cujus rei sopra
facta est mentio. Nihil tale invenitur neque apud Aeschylum nec apud
Sophoclem, quorum prologi quum plerumque ita agantur, ut persona
progresse de rerum statu, alia aliam nomine appellantes, colloquantur,
audientibus, quenam sint agentes, haud obscure aperiunt.

Atque ut ad Electram revertamur, videmus lamentationem, quam
in extremo prologo ut Electra Sophoclea, ita illa instituisset, parodo
chori interruptam, in ea tamen ut illic,’ ita hic, choro obloquente et
consolante, repetitam. Uterque chorus e virginibus constat, que ami-
cissimo in Electram animo predite adsunt, ut e dolore eam ac sollici-
tudine ad spem et auimi &equitatem deducant. Utraque parodus a choro
et Electra alternis cantatur. Multo tamen longior Sophoclea multoque
pietatis atque amoris plenior. Et chorus et Electra apud Sophoclem
vehementer de sorte Agamemnonis conqueruntur, apud Euripidem au-
tem chorus in parodo necem Agamemnonis nihil ne commemorat qui-
dem, non modo commiseratur et de sua pluribus verbis, quam de pa-
tris miseria Electra conqueritur. Aptissime Euripides virgines chori eo
consilio ad Electram accedentes facit, ut de sollemnibus Junonis Ar-
give celebrandis certiorem eam facerent ad partemque vocarent, quippe
in quibus virgines solerent orbes saltatorios ducere. Quibus sollemnibus,
quorum auctoritas atque amplitudo apud Argivos non minor erat, quam
Panatbenaicorum apud Athenienses, quum spectatores viderent Elec-
tram, non modo dolore, sed etiam egestate impeditam, interesse non
posse, consentaneum erat miserrimam eam illis et maxime miserabilem
videri. Quamobrem non dubitamus, quin minorem vim in animis A-
theniensium commovendis non habuerit haec parodus, quam quantam in
Laced&emoniis capiendis eam in symposio quodam aliquando pronuntia-
tam hbabuisse auctor est Plutarchus: quem locum Plutarchi supra com-
memoravimus.

Parodo terminata Orestes cum Pylade e recessu prodit, verumta-
men sgorori, quis sit, non statim aperit, quod fecerat Orestes Aeschy-
leus, sed nuntium a fratre simulans cum ea confert sermonem, qui si-
militudinem quandam habet illius sermonis, quem Orestes Sophocleus
cum Electra habuit, priusquam se illi agnoscendum dedit. Ut ille, ita
hic de conditione sororis diligentius sciscitatur et quem in eam animum

" Einfalt des Stiels allenfalls entschuldigen lassen. Allein dann mässte auch das Ue-
brige damit iäbereinstimmen, was bei’m Euripides gar nicht der Fall ist, wo die
Personen im neuesten Tone damaliger Sitte reden.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:44:23 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0392.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free