Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Bihang I. Handlingar 1477 — 1654.
259
continere; rectorem quoque ipsum, cum necesse erit, humaniter officij sui
admonere omninoque curare, ut omnes res et partes academiæ recte
cu-rentur, nec ei quicquam decedat.
6. Maius Consistorium ius habebit 1) eligendi rectorem. 2)
eli-gendi et nominandi professorem. 3) de eorum, qui publice publicis
sti-pendijs docent, si vel in doetrina vel vita iuste reprehendi possint,
emendatione aut coercitione deliberandi remque ad cancellarium deferendi,
ut is super illo negotio decidat. 4) si periculosæ et turbulentæ
disscn-tiones incidant, eas cognosceudi et dijudieandi. 5) maiores denique
cri-minales causas, de quibus in Cap. 1. num. 5. dictum est, cognosceudi.
7. Ad neutrum autem consistorium qvis assessor admittatur, nisi
prius iuramentum præstiterit subsequens.
Juramentum Assessoris in Senatu.
Ego N. sancte promitto me in causarum cognitione, quæ in hoc
senatu traetantur, atteutionem adhibere velie et in judicijs aut
consul-tationibus orauibus justam senteutiam proferre, academiæ
constitutioui-bus et communi juri cousentaneam, non habito respectu favoris vel odij,
vel indignationis, aut cuiuscunque privatæ utilitatis, nec cum uno aut
altero in dicendis sententijs fraudulenter privatim conspirabo. Divinam
gloriam, ecclesiæ et reipublicæ huiusque academiæ commodum unice
re-spiciam, quæ ad morum houestatem et studiorum incrementum faciunt,
sedulo procurabo, taccnda non eliininabo, factiones et turbas omnes
fu-giam, sententiam raeam pertinaeiter non tuebor, sed plurium, si veriores
sint, me accommodabo, ita mc Deus adiuvet.
Caput Quartum.
De Rectore ciusque tum Electione tum Introductione
tum Officio, tum Privilegiis.
Primo de Electione.
1) Rector a senatu, et e senatu Maioris Consistorij, iuxta ordinera
faeultatum et sessionum eligatur.
2) Cum ordo academicus sit aristocraticus, justum quoqve erit, ne
qvis hic negligatur. Ita ergo electio secuudum facultates et sessioncs
fiet, ut semper post Theologum sit Jurisconsultus, post liunc Medicus,
post hunc Philosophus; cumque plures sint Philosophi quam superiorum
faeultatum Professores, ubi igitur, ordine iam dicto servato, omnes
Tlieo-logi, Juriscousulti et Medici fuerint functi ofticio rectoris, tum qui
su-persunt Philosophire professores ordinarij sese in sustinendo rectoratu
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>