Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
36
ubi persuasum habet laboribus ac diligentiæ suæ nec largiora præmia nec
debi-tas iaudes defuturas. Neque obscure videtur significare, invitari se crebris
eorum literis nunciisque proponique sibi illic omnia quam hic ampliora.
Quibus cunctis ego opponere amoreni patriæ soleo et spem meliorum quæ S. R.
M:tis illustrissimique Dn. Acad. Cancellarii foelix allatura sit præsentia, quando
ea nobis per coele3tem gratiam liceat. Fateor equidem eius hominis non parum
interesse non academiæ modo huic sed et universa) patriæ. Adeo curas omnes
diligenter disponit pulcerrimæque indolis fruetum in omnia partitur, ut eo
carere inter damna non minima ponendum esse censeam. Præterquam enim
quod docte philosophatur, quod fidelissime juventutem voce manuque
informat, quod ægrotos fideliter curat, quod publice profutura scribit, quod cantat,
ludit pingit disciplinasque ac artes varias recentibus in clies et nobiübus inventis
illustrat ac omnia denique tamquam singula unus absolvit, hortum etiam
in-struxit, quo pulcriorem rarissimisque herbis ac floribus ditiorem
ornatiorem-que vix optare nostri homines, vix promittere hoc coelum videri potest. Labor
ac patientia tanta, quam nullo pretio, etsi maximo, abs alio redimeres.
Do-muneulas plure3 et armaria magna arte exstruit, inträ quæ suæ Floræ munera
condat et thesauros contra hvem is inclementiam tuendos. In bis foculos
sta-tuit, unde diffuso æque undiquaque calore flores peregrinos prolici, jam
lior-rendo circum circa rigente gelu, videas, quibus producendis vix sufficere
æsta-tes nostras posse, tametsi benignissimo sole procedentes, quisquam credeiet.
Ita quippe naturam ipsam parere suo ingenio cogit. Sed interim sumptus
majores facit, quam meret. Comparcit miser, quantumcumque lucrari
inex-hausta sua diligentia potest, idque omne huic uni rei impendit, sui commodi
de coetero plane immemor et securus, quam ut salvo pudore ausit fateri. Fac
itaque quantum potes, non magis fratris, quam boni publici causa, ut aliqua
ejus fiat subinde apud Illustrissimum Dn. Cancellarium mentio, quo gratiæ
eius favorisque erga ilium certissimi (?) auram graviore eurarum turbine
repres-sam opportuna suggestione reducas, spemquo fratri et fortunam meliorem cudas.
Sic quippe fiet-, ut aniinum non despondeat, sed in laudabili proposito firmius
deinceps persistat patriæque inservire, suadente affectu, quam peregrinam
mercedem eligere cogente necessitate malit. Numquam enim erecta ingenia
alacrius fideliusque dotes suas publico commodant, quam cum idoneus et
benignus æstimator remuneratorque contingit, d. 20 Jan. 1658.
T. T.
Edmundus Figrelius
(Efter trycket i "De.. Olavi Rndbeokii Atlantica diversorum testimonia",
n. år s. 33, med rättelser efter samtidig afskrift i Upsala Univ. Bibliotek,
Palmskölds saml., XV. Tom. 15 s. 619.)
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>