Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
98
rediinendi certissima compelluntur. Habcntque illi hos tales tanto sibi
con-strictos uietii, ut nil audeant contra hiscere ac ne de i]latis [qiudem] sibi
con-queri injuriis, sed omnia sanctissimo involvant silcntio citiusque in Deiirn
perjuri, in magistratuni inobedientes, in se ipsos dcnique exitiosi malint esse,
quam efferre quidquam, quod protractis in publicum eiusmodi flagitiis
cui-quam seniorurn gentis suæ ut appellant possit esse perieulo vel detrimento.
Quam perclitam et ab ipso orco petitam consuetudinem occasione hac
damna-mus serio prohibemusque severe omnibusque novitiis quos vocant æquam
honestamque restituimus libertatem, non equidem (id quod alias recordamur
factum) ut licenter ea in contemptum aliorum, pertinaciam, superbiam, morum
pravitatem, reverentiæ officiique debiti neglectum abutantur, sed ne adigi aut
compelli sese patiantur per cujusque nomen titulumque ad ea, quæ pietati,
quæ sanctitati vitæ, quæ morum gravitati honestatique, quæ postremo studiis
ipsorum, lectionibus, auscultationibus publicis privatisque, coeterisque
exer-citiis academicis officiunt vel repugnant. Quod si quis deprehendatur contra
facere, is si gravissima afficiatur poena, ne conqueratur deinde de severitate
nostra, sed hoe ipso prædictum sibi sciat fore nihil, non nomen cuiusque aut
ætatem aut familiam aut quicquam tale, quod nos a servanda probitate
hones-tateque publica vindicandisque iis quæ contra delinquuntur sit avocaturum.
P. P.
25 Maij Anno MDCLXIV.
Quibus populäres committunt novitiorum aliorumque negotiorum curam
ad hæe summa capita iis erit attendendum vel affinia dirigenda.
1. Album seu index eorum, qui vel iam sunt asciti innumerum
studiosorum vel ea gratia accedunt Upsaliam, conficiatur.
2. Depositionis directio iis tradatur.
3. lllorum consilio uti possunt novitii de studiorum ratione instituenda,
vel alterius ad quem remittuntur si sit opus.
4. Pucendi sunt novitii ad fnmiliarem usum atque observantiam seniorum,
ut discant morum elegantiæ studere.
5. Si quis parum honeste vivens, indiligenter studia tractans, sacra
negligens popularesque hoc ipso defamans [reperitur], ad seniores deferendus
erit, ut emendetur vel excludatur societatis benefirio.
G. Componere dissensiones simultates etc. si oriantur, cum senioribus
eommunicando.
7. Si morbus incidat-, eorum curæ erit, ut populäres partitis vicibus
ad-sint ægrotanti, et si pauper sit indigensque, peeuniam aut alia colliget, quæ
com-modo servient ægri.
8. Qui operam fidelem posuerunt in studiis, promovendi erunt comniuni
auxilio consilioque popularium quantum fieri potest, ut honesta functione
alioque modo egestatem levare possint idque proponentibus ciuatoribus in
conventu seniorum.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>