Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
tur fratres in legendis sacris literis vocem, eoruni malicie
aliqvo pacto cedentes, lectionem tamen optimam interim
consveta hora freqventantes. Miserunt autem sepissime
qvi eos observarent, ne qvo pacto sacras lectiones in loco
nostro haberent. Intraverunt autem qvodam die post
me-ridiem ad fratres in refectorio eorum congregatos,
rogan-tes, an fidem ipsorum Lutheranorum amplecti et lectionem
ac concionem audire vellent. Qvestiones igitur facte ad
qvemlibet singulatim. Porro omnes fratres negaverunt,
asserentes se nullo pacto aliam doctrinam aniplexuros
qvam eam, qve (sic) hactenus audissent, et eorum institutorem
et sacre scripture lectorem satis docte, qve ad sacrarum
literarum intellectum attinerent, eos docere. Proconsule
autem Georgio monetario, suorura lectorum commendante
lectionem et concionem, respondit frater Gabriel
gvardia-nus, parumper motus ex vulpini hominis verbis, eorum
concionatojres et lectores spurcam ducere vitam. uQvid”,
inqvit monetarius, „ais? Est matrimonialis status spurca?”
Respondit gvardianus sese excusando, qvod noh
appellas-set matrimonium s ta tum spurcam; proconsul vero
contra-rium ei. improperavit. Respondit vero frater Jacobus
vice-gvardianus illis litigantibus: 4tPater gvardiane, si eorum
matrimonia spurcam dixisti vitam, verum locutus es: noli
negare; nos ita rem habere, facile prohabimus ” Commotus
igitur his verbis Franciscus apostata et hereticus, ita ira
efferbuit, ut neqve labia neqve os a tremore tenere posset.
Respondit igitur in suo furore, omnia vota nostra impia esse.
Cui e diverso respondit frater Jacobus, judicium apostatarum
non valere de votis. Recesserunt igitur, multis ultro
ei-troqve habitis verbis. Tandem vero in qvarta post Pascha
ebdomada1, nimia invidia ferme usqve ad furorem agitati,
qvodam die circiter horam octavam multi civlum ad ceno-
J) Fjerde Uge efter Paa ske 1530 indfaldt den 8-14de Maj.
11
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>